Lib. I — Definitiones (Halley 1758, p. 1)

Textus Diplomaticus ex Editione Halleii (Oxonii, 1758, p. 1)

  • I. Triangulum Sphaericum est spatium comprehensum sub arcubus circulorum magnorum in superficie Sphaerae.

  • II. Atque hi arcus, qui semper minores sunt semicirculo, dicuntur latera vel crura Trianguli.

  • III. Anguli autem eorum sunt anguli quos continent circuli magni in superficie Sphaerae.

  • IV. Et hi Anguli aequales dicuntur, quando inclinantur ad invicem plana arcuum eosdem continentium aequali inclinatione.

  • V. Et si duorum arcuum plana inclinentur ad invicem majori inclinatione quam duorum aliorum arcuum plana inter se, erit angulus ab iisdem arcubus contentus etiam major.

  • VI. Et si plana arcuum contineant angulum rectum, ipsi arcus etiam dicuntur continere angulum rectum.