Prop. I. Probl. (Halley 1758, p. 2)¶
Menelai Alexandrini Sphaericorum Lib. I Prop. I (Halley 1758, p. 2)
Enuntiatio (Halley 1758, p. 2)
Ad punctum datum in arcu circuli magni dati in superficie Sphaerae, oporteat angulum facere aequalem angulo dato, sub duobus arcubus circulorum magnorum in ea superficie contento.
[§1.3 · Demonstratio, p. 2] Sit punctum datum Β in superficie data, arcus autem circuli magni dati sit arcus ΑΒ, & angulus datus ΓΑΕ: & oporteat construere ad punctum Β angulum aequalem angulo ΓΑΕ.
Describatur polo Δ & quolibet intervallo arcus ΕΓ, & polo etiam Β eodemque intervallo arcus ΑΖ, & capiatur arcus ΑΖ arcui ΕΓ aequalis, & transeat per duo puncta Β, Ζ arcus circuli magni ΒΖ: dico angulum ΑΒΖ angulo ΓΑΕ aequalem esse.
Quoniam duo arcus ΓΑ, ΔΕ sunt arcus circulorum magnorum per polos circuli ΓΕ transeuntium, utriusque planum secabit circuli ΓΕ circumferentiam bifariam & ad angulos rectos, adeoque utraque è communibus sectionibus planorum arcuum ΓΑ, ΔΕ cum plano arcus ΓΕ transibit per centrum circuli cujus arcus est ΓΕ; & intersectio communis planorum arcuum ΓΑ, ΔΕ normalis erit super planum circuli cujus arcus ΓΕ, & super quamcunque rectam è centro circuli ΓΕ eductam: adeoque utraque è rectis, quae ducuntur è punctis Γ, Ε ad centrum, normalis erit super communem planorum ΓΑ, ΔΕ intersectionem.
Pari modo constabit rectas, à punctis Α, Ζ prodeuntes ad centrum circuli ΑΖ, normales esse super communem planorum ΑΒ, ΒΖ sectionem. Et quoniam arcus ΓΕ descriptus est polo Δ, & intervallo aequali intervallo quo descriptus est arcus ΑΖ polo Β, erit circulus cujus arcus est ΓΕ aequalis circulo cujus arcus est ΑΖ. Et arcus ΓΕ aequalis fit arcui ΑΖ: quare angulus quem subtendit arcus ΓΕ ad centrum ejus, aequalis est angulo quem subtendit arcus ΑΖ ad centrum ejus.
Normales autem duae prodeuntes ab eodem puncto in communi sectione planorum ad circumferentiam circuli cujus arcus est ΓΕ, continent angulum planum aequalem inclinationi planorum arcuum ΓΑ, ΔΕ; & duae normales prodeuntes ad circumferentiam circuli cujus arcus est ΑΖ continent angulum planum aequalem inclinationi planorum arcuum ΑΒ, ΒΖ: quare inclinatio planorum arcuum ΑΒ, ΒΖ aequalis est inclinationi planorum arcuum ΓΑ, ΔΕ. Ergo angulus Sphaericus ΑΒΖ aequalis est angulo Sphaerico ΓΑΕ. Quod erat faciendum.