Sectio I: Ad Illustrem D. Ioannem Matthaeum Wackherium a Wackenfels — De Stella Nivea¶
Public-domain Neo-Latin text from Ioannis Kepleri S. Cæs. Maiest. Mathematici Strena seu de Nive Sexangula (Frankfurt am Main: Tampach, 1611; ed. Ch. Frisch, Vol. VII, pp. 715–730).
Cum sat sciam, Illustris Domine Wackheri, quam tu sis amans Nihili, non equidem ob vilitatem pretii, sed ob festivissimos iucundissimorum passerum lusus: facile coniecturam facio, eo tibi gratiorem fore strenam, quo illa propius ad Nihilum accesserit. Dum igitur in hac solicitudine sum, ecce commodum ex itinere pontem Pragensem transiens, pudore incivilis otii mortificatus, forte fortuna vapor aquosus frigore condensatus in nivem se solvit, flocculique sparsim in vestem meam deciderunt, omnes sexanguli, villosis radiis.
Hercule, res minor quavis gutta, figurata tamen; en optatissimam strenam Nihili amatori, et dignam quam det Mathematicus, Nihil habens, Nihil accipiens, quippe quae de coelo descendit et stellarum gerit similitudinem! Accedit etymologia vernacula: nam quid est Latinis Nix, nisi Germanis Nichts? Cur autem, quoties ningere incipit, priusquam flocculi implicentur in grumos, semper decidunt stellulae sexangulae, radiis villosis senis in eodem plano digestis, nunquam vero quinquangulae aut septangulae?