Caput II — De Curvo et Recto, ac Quinque Corporibus Regularibus¶
Public-domain Neo-Latin text from Johannes Kepler’s Mysterium Cosmographicum, Caput II (Tübingen, 1596; Frankfurt, 1621; ed. Ch. Frisch, Vol. I, pp. 112–115).
Hac enim una re divinus mihi Cusanus (1440) aliique videntur: quod recti curvique ad invicem habitudinem tanti fecerunt, et curvum Deo, rectum vero creaturis ausi sint comparare. Quare qui Creatorem creaturis, Deum homini, divinum archetypum humanis mentibus adaequare conatur, nihil profecto utilius agit, quam qui curvam lineam rectae aequare molitur.
Cum igitur mundus corporeus ad sphaericam formam creatus esset—in cuius centro Sol, in superficie vero inerrantium stellarum sphaera, spiritu intermedio omnia implente, Trinitatis archetypum repraesentat—oportuit mobilium orbium numerum et intercapedines a rectilineis solidis mutuare. Inter solida vero sola quinque illa geometrica corpora aequalitatem facierum et angulorum undique servant: Cubus, Tetraedron (seu Pyramis), Dodecaedron, Icosaedron, et Octaedron. Quinque autem corporibus interpositis, sex necessario limitantur sphaerici orbes.