APPENDIX¶
DE CONNEXIONIBUS NECESSARIIS — INTER ACTUS EXISTENTIALES
§ 1. « Movetur ergo est ».¶
Formula, quae est titulus huius primae partis, similis est adagio cartesiano « cogito ergo sum ». Iam ante nonnullos annos [1] detegere conati sumus sensum quem Cartesius his suis verbis tribuit. Concludebamus : haec propositio non est syllogismus truncatus, nec est conclusio syllogismi, sed refert simplicem intuitum intellectus : « cum autem animadvertimus nos esse res cogitantes, prima quaedam notio est, quae ex nullo syllogismo concluditur ; neque etiam cum quis dicit, ego cogito, ergo sum sive existo, existentiam ex cogitatione per syllogismum deducit, sed tamquam rem per se notam simplici mentis intuitu agnoscit, ut patet ex eo quod, si eam per syllogismum deduceret, novisse prius debuisset istam maiorem illud omne quod cogitat, est sive existit ». Sed haec propositio universalis et necessaria cognoscitur potius ex experientia interna, quae necessitatem intuitive detegit. Pergit dicendo : « atqui profecto ipsam potius discit ex eo quod apud se experiatur fieri non posse ut cogitet nisi existat » [2].
Et homo hanc necessitatem in ipsa illa experientia sua interna detegit, id quod exprimitur per formulam : ego qui cogito necessario sum ; ita in ipsa prima formula quae famosum adagium exprimit in ipso Discours de la Méthode (A. et T. VI 32, 17) : « Il fallait nécessairement, que moi, qui le pensais, fusse quelque chose ».
Ideo est primum principium, immo, apud Cartesium, unicum primum principium. Vox « ergo » non exprimit nisi necessitatem nexus inter cogitationem actualem et esse actuale, quod praesupponitur, subiecti. In modo quo ad hanc cognitionem pervenit, dein etiam veritatem universalem noeticam detegit ; textus ex secundis responsionibus ita prosequitur : « ea enim est natura nostrae mentis ut generales propositiones ex particularium cognitione efformet ».
A) Primum principium « cogito ergo sum » vel « ego qui cogito necessario sum » exprimit igitur non tantum obiectivitatem tou « esse » humani, sed etiam modum quo ad hanc cognitionem huius esse substantialis pervenimus ; nam cogito exprimit quoddam esse accidentale, « sum » exprimit esse substantiale subiecti quod cogitat, cuius obiectivitas in necessitate eius relationis ad esse illius accidentale detegitur, in reflexione nostra.
Sed eadem veritas, ut principium quoddam primum, i. e. immediatum et per se notum, invenitur apud Aristotelem et S. Thomam (cfr. id. cap. in Th. du. J.). Percipimus nos sentire et intelligere, et dein « in eo » vel « ex eo » vel « per id » quod haec percipimus, percipimus nos esse. In hac formula vox « intelligere » (vel « sentire ») indicat actualitatem operationis nostrae, vox « esse » actualitatem ipsius animae vel substantiae. Hoc « percipere » etiam vocatur « experiri », sicut apud Cartesium ; et id indicat nos haec percipere in casu singulari, atque in hoc processu reflexivo nullum intercedere syllogismum. Insuper percipimus vel experimur actualitatem animae ut praesuppositam (saltem natura) actualitati cogitationis. Et in reflexione non tantum detegimus ordinem huius nexus, sed etiam eius necessitatem. Ideo illud « ego », cuius existentia ita detegitur, est « ego » noumenale, non tantum phaenomenale ; id etiam valet de Cartesio.
Positio Aristotelis et S. Thomae quoad essentialia est eadem ac positio Cartesii. Etiam apud S. Thomam haec « experientia » est talis, ut ei associetur intuitus intellectivus naturae et necessitatis huius nexus. Inde statim ad propositionem universalem transire possumus : omne quod cogitat, est. Sed S. Thomas simili modo (aliter ac Cartesius) veritatem universaliorem statuit. Non tantum cogitationem nostram, sed activitatem in genere considerat. Inde eius principium universalius : « agere sequitur ad esse in actu », vel : « omne quod agit est ens actu ». Ubi per transennam notamus : agere est suppositorum, et esse (quod est esse substantiale) est natura prius quam agere.
Haec antea statuebamus ; in praesente elucubratione quaedam alia principia addere volumus, quae originem habent ex perceptione externa, et ea noetice examinare et comparare cum noetica principii « cogito ergo sum ».
B) Principium « cogito ergo sum » immediate ducit ad propositionem universalem « omne quod cogitat, est ». Haec nexum necessarium et ideo universalem affirmat, nexum inter duas actualitates, inter esse substantiale subiecti et esse accidentale cuiusvis eius cogitationis, et quidem ita, ut esse cogitationis quidem a nobis prius cognoscatur, sed esse substantiale ontologice praesupponatur.
Similem propositionem apud Aristotelem et S. Thomam pro corporibus invenimus, scilicet « omne quod movetur, est ». Haec propositio similem structuram habet. Nam affirmat nexum necessarium inter esse substantiale subiecti quod movetur, et motum, qui est eius esse accidentale. Una actualitas, scil. esse substantiale, ontologice praesupponitur, sed, iuxta eorum doctrinam, altera actualitas, ipse motus, a nobis prius, et quidem ut actualitas, cognoscitur ; immo haec duo « esse » et eorum nexus simili modo a nobis cognosci videntur ac principium « cogito ergo sum ».
In Phys. V 1 (225 a 25 sqq.), ubi Aristoteles motum stricte dictum ab aliis mutationibus (generatione et corruptione) distinguit, statuitur principium τὸ δὲ ἁπλῶς μὴ τόδε οὐδαμῶς [ἐνδέχεται κινεῖσθαι] ἀδύνατον γὰρ τὸ μὴ ὂν κινεῖσθαι. Agitur de substantia, τόδε, et de ea dicitur : si non est ens actu non potest moveri (ne per accidens quidem). Id quod a S. Thoma redditur (i. h. l. lect. 2 n. 8) : « quod simpliciter non est hoc aliquid, non potest moveri ». Ex hac formula, per contrapositionem, statim alia, aequivalens, intelligitur : quod movetur, necessario est ens simpliciter ; et in commentario repetit argumentum « impossibile est quod non est moveri », id quod ut principium per se notum consideratur.
Haec de omni motu dicuntur. Altera consideratio Aristotelis, quae directe motum localem respicit, breviter memoretur. εἰ πᾶν τὸ κινούμενον ἐν τόπῳ, τὸ δὲ μὴ ὂν οὐκ ἔστιν ἐν τόπῳ· εἴη γὰρ ἄν που (225 a 31-32).
Id a S. Thoma breviter evolvitur et explicatur, ubi (l. c. n. 9) ait hoc argumentum non tantum valere de motu locali, sed, in theoria Aristotelis, consequenter de omni motu, quia alii motus praesupponunt motum localem. (Cfr. quoque Simplicium i. h. l. ed. Diels 817 sqq.).
Ad litteram eadem habentur in loco parallelo ex Met. XI c. 11. In commentario S. Thomae sunt utique variationes, sed doctrina et explicatio manent eaedem. Notamus unum textum in commentario (n. 2370) qui explicat incisum Aristotelis (1067b 29 sq., in Phys. 225 a 25) dicens : « quod est non ens in actu simpliciter i. e. secundum substantiam, nequaquam contingit moveri ». Inde clarum est : ut quid moveatur requiritur, tanquam conditio sine qua non, ut sit substantia actu existens ; actus existentialis, qui est motus, praesupponit (saltem natura prius) actum existentialem substantialem subiecti.
Nota. Hoc principium, ut universaliter admissum, praesupponitur in Phys. VIII c. 1., apud S. Thomam lect. 1 et 2, et quidem, ut Aristoteles explicite dicit, etiam independenter a theoria motus ex libro III. Nota insuper : id a S. Thoma applicari solet ad solvenda problemata magni momenti, quae in analysi creationis occurrunt.
Sicut igitur universaliter admittitur principium « agere sequitur esse », vel « quod agit est ens actu », ita statuere possumus aliud illud simile : « moveri sequitur esse », vel « quod movetur est ens actu ». Utrumque statuitur tanquam principium primum, immediatum, per se notum ; utrumque hoc habet peculiare, quod nexum necessarium affirmat, non inter quidditates, sed inter duos actus existentiales, duo esse. Principium « quod agit est ens actu », ut vidimus, est universalius quam principium cartesianum « quod cogitat est », sed convenit cum hoc principio in eo, quod hoc etiam nexum necessarium inter duo esse statuit. Et utrumque est principium aristotelicum.
C). Iuxta auctores nostros et alia convenientia existit inter haec principia, scilicet in processu, secundum quem ad eorum cognitionem pervenimus. Haec quoque convenientia attentione dignissima est. Aristoteles hunc processum describit in Met. XI c. 3. Ibi repetitur id quod iam in Phys. V 1 legebamus : actualitas illa quae est « moveri », praesupponit actualitatem sui subiecti i. e. substantiae. Prima actualitas, quae nobis ut actualitas innotescit, est ipse motus, immo motus videtur describi tanquam actualitas per excellentiam : hac intellecta, consequenter alias actualitates detegimus, inter quas hic speciatim nominatur actualitas subiecti motus, i. e. id quod in subiecto, substantia, requiritur ut possit esse subiectum motus, prout motus est actualitas. En eius verba (loc. cit. 1047 a 30-b 2) : ἐλήλυθε δ᾽ ἡ ἐνέργεια τοὔνομα, ἡ πρὸς τὴν ἐντελέχειαν συντιθεμένη, καὶ ἐπὶ τὰ ἄλλα ἐκ τῶν κινήσεων μάλιστα· δοκεῖ γὰρ ἡ ἐνέργεια μάλιστα ἡ κίνησις εἶναι, διὸ καὶ τοῖς μὴ οὖσιν οὐκ ἀποδιδόασι τὸ κινεῖσθαι, ἄλλας δέ τινας κατηγορίας, οἷον διανοητὰ καὶ ἐπιθυμητὰ εἶναι τὰ μὴ ὄντα, κινούμενα δὲ οὔ, τοῦτο δέ ὅτι οὐκ ὄντα ἐνεργείᾳ ἔσονται ἐνεργείᾳ. τῶν γὰρ μὴ ὄντων ἔνια δυνάμει ἐστίν· οὐκ ἔστι δέ, ὅτι οὐκ ἐντελεχείᾳ ἐστίν [3].
Actualitas igitur detegitur (primo sensibus) in subiecto quod movetur, et est ibi primarie ipse motus, qui ut actualitas etiam primo intelligitur. Alexander Aphrodisiensis in suo commentario i. h. l. optime dicit quod ἡ ἐνέργεια ἐν κινήσει θεωρεῖται [4], ubi θεωρεῖται non tantum visum, sed magis intellectionem respicere videtur.
Dein nomen « actualitas », energeia, extenditur ad alias actualitates ; et hoc ideo quia notio extenditur. Optime S. Thomas notat (i. h. l. Cath. n. 1805) « cum enim nomina sint signa intelligibilium conceptionum, illis primo imponimus nomina, quae primo intelligimus, licet sint posteriora secundum ordinem naturae ». Verba ultima, a nobis sublineata, specialiter respiciunt casum nostrum, in quo id, quod est posterius secundum naturam, scil. motus, prius cognoscitur ut actualitas quam esse substantiale subiecti ; et ideo apud S. Thomam et apud Aristotelem, hic processus cognitionis actualitatis statim enuntiatur de hoc casu, quia in eo intuitive legitur. Ita quoque Alexander (loc. cit. lin. 24 sqq.), a quo etiam remittimur ad Phys. V 225 a 25 sqq. Tali igitur modo, iuxta auctores nostros, pervenimus ad formandam « intelligibilem conceptionem » actualitatis, primo in motu, quem observamus, dein in eius subiecto observato, et dein, in reflexione naturali, ad intelligentiam relationis (et ordinis naturalis) inter utramque actualitatem. Cognitione prior est intelligentia motus, posterior intelligentia actualitatis substantiae, quae tamen natura est prior et cognoscitur ut prior. Haec relatio cognoscitur ut necessaria, inde in Phys. V explicite ut impossibile ponitur quod non-ens moveretur. Et haec cognitio necessitatis est signum intellectionis obiectivae.
Haec cognitio generi humano universaliter tribuitur, in singulis textibus. Ibi tamen supponendum est, hanc veritatem cognosci et applicari in actu exercito (sicut accidit in tot principiis) non in actu signato, qui tantum invenitur post analysin philosophicam, post inquisitionem dialecticam, sicut hic exponitur apud Aristotelem [5].
In detegendo igitur principio de necessitate existentiae subiecti quod movetur, similis est processus mentis nostrae ei qui ducit ad principium « cogito ergo sum ». In fine huius processus mentis resultat intuitio, quae exprimi poterit formula « hoc movetur, ergo est ». Sicut in « cogito ergo sum » prius nobis actualitas cogitationis et in ea (vel sub ea) actualitas subiecti cogitantis innotescit, ita in percipiendo motum (motum huius subiecti), ut actualitatem, in reflexione naturali et spontanea agnoscimus actualitatem eius subiecti. Et in utroque casu haec altera actualitas (subiecti) ut natura prior consideranda est, ut conditio possibilitatis alterius ; cognoscitur ut profundior, ut fundamentalis. Una actualitas (cogitationis resp. motus) est aliud esse, i. e. alius modus essendi ac alia actualitas (animae, eius quod movetur) i. e. esse ipsius substantiae, i. e. modus essendi simpliciter. Prior modus essendi est « in alio », alter est « per se ». Et, id quod est momenti decisivi, hae relationes nobis innotescunt ut relationes necessariae, et quidem inter ipsas actualitates, modos essendi, non directe inter quidditates ; ipsi modi essendi nihil quidditativi in se continent (« esse non est forma sed actus »). Sunt quidem actus « quidditatum », formarum, sive quasi-formarum.
Et ex tali intuitione necessitatis harum relationum progredimur ad iudicia universalia. Sicut ex « cogito ergo sum » progredimur ad universale « omne quod cogitat est », (vel universalius relate ad subiectum « omne quod agit est ens actu », quae est formula S. Thomae) ita, in casu relationis inter motum et eius subiectum, ex intuitione « hoc movetur ergo est » ad universale « omne quod movetur est » vel « omne quod movetur est ens actu ». Apud S. Thomam est et alia formula universalis sc. « agere sequitur (i. e. praesupponit) ad esse in actu » ; ita quoque dicere possumus « moveri (vel pati) sequitur esse » vel : sicut « omne quod agit est ens actu » ita et « omne quod patitur, est ens actu ».
Comparatio ulterior utriusque processus.
Inquirenti analytice in modum procedendi noeticum mentis nostrae, etiam quaedam differentiae inter utrumque casum sese offerunt.
S. Thomas de « cogito ergo sum » dicit : possum cogitare me non esse, sicut possum cogitare me non fuisse ; sed prius non possum affirmando asserere ; en eius verba (Q. D. de Ver. q. 10 a. 12 ad 7) :
« Cogitare aliquid non esse, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut haec duo simul in apprehensione cadant ; et sic nihil prohibet quod quis cogitat se non esse, sicut cogitat se aliquando non fuisse … Alio
modo ita quod huic apprehensioni assensus adhibeatur ; et sic nullus potest cogitare se non esse cum assensu : in hoc enim quod cogitat aliquid, percipit se esse ».
Ratio huius impossibilitatis est clara : dum cogito (et, fingendo meam non-existentiam, cogito) mihi conscius sum actualitatis in qua percipio me ipsum actu esse ; et per reflexionem naturalem et spontaneam intelligo (saltem in actu exercito) necessitatem huius relationis et in necessitate eius obiectivitatem. Inde dum cogito (etiam meam non-existentiam) non possum affirmare mentaliter, « cogitare cum assensu », me non esse.
In casu existentiae subiecti quod movetur, res alio modo sese habet. Possum « cogitare cum assensu » rem quandam non esse (etiamsi de facto existit) si eius motus a me ignoratur, et haec ignorantia non, ut in superiori casu, excluditur. Sed haec est differentia minoris momenti ; indicat tamen aliquid ad quod attendendum est.
Obiecta in utroque casu sunt actus existentiales. Etiam dum in abstracto de his relationibus speculamur, non tam essentias, quidditates, terminorum in mente habemus, quam earum actus existentiales ; de his speculamur tanquam de obiectis quae supponuntur actu existere, etiam si de facto non actu existunt. Ita etiam in priori casu : si de alio homine cogito et de eo suppono « cogitat », eo ipso debeo ei « esse » tribuere : « cogitat ergo est ». Et tunc casus est omnino idem ac alter : « hoc movetur ergo est ». In his principiis speculamur non de essentiis, de quidditatibus, sed de actibus existentialibus [6].
Comparatio utriusque casus cum principiis quidditativis.
Prima principia quae mens humana detegit respiciunt relationes mathematicas (cfr. Th. du Jug. passim). Sumamus simplicissimum inter ea, principium quod affirmat extensum esse divisibile per figuram. Nexus qui hic tanquam necessarius affirmatur est nexus inter duas quidditates, inter extensionem entis extensi et eius divisibilitatem, sive (ut Cartesius ait) « figurabilitatem » (cfr. Gregorianum XXX, 1949, pagg. 195 sq.). Specificationes huius principii ducunt ad axiomata geometrica. Statim apparet iam differentia inter principium geometricum et duo illa de quibus agebamus, quae respiciunt nexum non inter duas essentias, quidditates, sed inter existentias, modos essendi.
Etiam prima principia mathematica originem habent ex experientia rerum externarum, sicut principium motus. Et quidem per operationem quam vocabamus abstractionem intuitivam formalem ; haec in datis concretis sensitivis (etiam solius phantasiae) duas formas (extensionem et figurabilitatem) detegit inter quas nexus adest ; inde est abstractio ; intelligimus enim simul alias formas (v. g. colores) quae in eodem subiecto inveniuntur, nihil importare, inde est abstractio formalis ; id intuitive intelligimus et sponte, inde est abstractio intuitiva. « Le mathématique se détache du fond du réel », ait Meyerson [7].
In hoc principio detegendo non opus est ut obiecta, in quibus id per illam abstractionem naturalem detegimus, sensibus externis actu observentur ; sufficit dispositio rei in phantasmate et ex eo in mente praesentata. Nec in hoc casu debemus illam dispositionem rei ut actu existentem cogitare, agitur de relatione quidditativa. E contra, si principium « quod movetur est » ex simili praesentatione in solo phantasmate intelligimus, dispositionem rei (i. e. motum rei) ut existentem, ut pertinentem ad ordinem existentiae actualis, concipere debemus, ut supra iam dictum est. Relatio mathematica viget inter ipsas essentias, quidditates, relatio quae affirmatur in principio motus, est relatio inter existentias, modos essendi. Si notionem « motus » concipimus, concipimus aliquem « modum essendi », quoddam fieri successivum continuum.
In utroque casu nexus qui affirmatur, cognoscitur ut necessarius, in casu mathematico tanquam nexus inter formas, in casu metaphysico tanquam nexus inter actus, qui non sunt formae, qui ipsi nullam quidditatem continent, sed quidem quidditates respiciunt ; sicut « esse non est forma sed actus » ita nec modi essendi sunt formae. Quia tamen in utroque casu nexus cognoscitur ut necessarius, propositio, quae dispositionem rei affirmat, est propositio per se. Utrique casui opponitur casus, quem vocabamus « physicum », in quo per observationem (cui non associatur intuitus intellectivus necessitatis ipsius nexus), tantum nexum materialem cognoscimus (i. e. formae percipiuntur in eodem subiecto, in eadem materia ; et affirmatio huius non producit nisi propositionem per accidens). Et in hoc sensu abstractio, quae ducit ad « quod movetur est » dici potest « late formalis » [8]. (De propositionibus « per se » et « per accidens » et earum structura vide Th. du Jug. ch. III et IV).
Operae pretium est ut hoc magis dilucidemus. In concretis, ex quibus per abstractionem formalem detegimus haec principia quae sunt iudicia sive propositiones per se, invenire quoque possumus dispositiones rei quae tantum per iudicia per accidens affirmantur. Si ego cogito, et in illa cogitatione detego « esse » meum ut necessario praesuppositum, id affirmo per principium « cogito ergo sum ». Sed in conscientia mea etiam detego alias dispositiones rei, quae affirmari tantum possunt per propositionem per accidens. Dum cogito, simul audio melodiam. Hi actus tantum per nexum materialem iunguntur, hi actus per accidens sunt in eodem subiecto, et id intelligo ; ideo haec dispositio rei tantum affirmatur in propositione per accidens : cogito et audio melodiam. Simili modo in obiecto, cuius motum observo — quod igitur necessario est, « hoc movetur ergo est » — simul observare possum alium actum v. g. quod est rubrum ; et id cognosco et affirmo ut contingens in propositione per accidens : hoc quod movetur est rubrum.
Ex illa oppositione character abstractionis intuitivae formalis magis illucescit.
Haec est ergo prima convenientia cum discrepantia inter utrumque casum, quidditativum et existentialem. In principio quidditativo detegimus relationem necessariam inter formas (quidditates) et intelligendo detegimus obiectivitatem nexus observati i. e. his relationibus competit esse ; sed non opus est, ut nobis has formas (earum subiectum) ut actu existentes repraesentemus. In principio existentiali detegitur quoque relatio necessaria, et ideo obiectiva, noumenalis, sed non inter formas, sed inter actus essendi ; et simul detegitur valor relativus horum modorum essendi, quorum unus est « per se », alter « in alio », unus est « substantiae », alter « accidentis », una est « ens », alterum est « entis ens ». Sed id detegimus sive in eis quae sunt actu, hic et nunc, sive in obiectis, quae nobis ut existentia repraesentamus. Videtur necessarium esse, haec in theoria cognitionis considerare.
Est et alia differentia inter casus mathematicos et duos illos metaphysicos. In priori casu, in quo enuntiatur propositio « (omne) extensum est figurabile », forma, quae subiectum determinat, extensio, est natura prior quam forma praedicati, et id statim a nobis intelligitur ; intuemur figurabilitatem profluere ex extensione. In casibus illis metaphysicis res inverso modo se habet ; « cogito » non est natura prius quam « sum », « movetur » non prius quam « est ». E contra haec « esse » substantialia a parte rei praesupponuntur ante « esse » accidentalia. Haec quidem a nobis prius cognoscuntur, sed in hac cognitione, per abstractionem illam (late) formalem detegimus, illa « esse » substantialia natura esse priora.
Haec omnia iam cognoscuntur in vita quotidiana, sed ibi est cognitio « in actu exercito », non « in actu signato ». Id patet ex modo quo has cognitiones aliis formulis exprimimus. Possumus uti propositione causali. In casu mathematico bene dicimus : « hoc, quia extensum, est figurabile ». Sed non in casibus illis metaphysicis ; non bene dicitur « quia cogito, sum », vel « quia movetur, existit » ; « cogito » et « movetur » non sunt natura priora. Quia tamen in cognitione nostra sunt priora, bene dicimus « quia scio me cogitare, scio me esse » (haec formula iam est apud Cartesium) et etiam « quia scio (vel video) hoc moveri, scio hoc esse ». Haec immediate agnoscuntur a non-philosopho ; haec sunt experimentum mentale, quod respicit statum mentis nostrae antecedenter ad analysin philosophicam. Similiter ea quae sequuntur.
Propositio rationalis in omnibus his casibus merito adhibetur : « cogito ergo sum », « hoc movetur ergo est », « hoc est extensum ergo divisibile per figuram ». Nam exprimit prioritatem prioris membri, sive haec sit secundum cognitionem tantum (ut in casibus metaphysicis) sive etiam secundum naturam (ut in casu mathematico). Et illud « ergo » non indicat ratiocinium, sed necessitatem nexus inter utrumque membrum, quam statim intelligimus in actu exercito, quem analysis noetica in actum signatum transformat.
Finaliter notamus : non tantum S. Thomas, sed etiam Aristoteles non negligit notiones actualitatis, ipsius esse et modorum essendi i. e. existendi ; et admittit relationes necessarias inter modos essendi, quae nobis intuitive innotescunt.
In textu ex Eth. Nic. (IX 9 1170 a 31 sqq.) principium « cogito ergo sum » affirmatur sub forma propositionis causalis, quae prioritatem cognitionis cogitationi tribuit : quia sentimus nos sentire et intelligimus nos intelligere, ideo sentimus et intelligimus nos esse (cfr. articulum supra citatum Le cogito ergo sum etc. pagg. 470 sqq.) [9].
Principium quod affirmat relationem necessariam inter motum, ut est actualitas, et actualitatem substantialem subiecti motus, alio modo exprimitur. Semel stabilitum id (cum Graecis communiter) enuntiat : « non-ens non potest moveri », quod est aequivalens huic enuntiationi : « quod movetur est ens actu ». Ubi originem huius principii explicat, urget similitudinem et differentiam inter modos actualitatis, inter motum et existentiam subiecti, et prioritatem cognitionis pro motu vindicat et iterum revenit propositio quaedam causalis : « et ideo » (διό 1047 a 32) communiter non-enti denegatur motus, qui est actualitas μάλιστα pro nobis.
« Movetur ergo est » est igitur principium, quod affirmat nexum necessarium et ut talem a nobis cognitum, et quod respicit « esse », ordinem existentialem. Sed apud Aristotelem et S. Thomam et alia principia huius indolis inveniuntur ; de his quoque breviter agemus.
§ 2. « Hoc movetur ergo locus est ».¶
Aristoteles incipiens tractatum de loco (Phys. IV 1-8) tres ponit quaestiones de loco : an existit, εἰ ἔστιν, quomodo existit πῶς ἔστιν et quid est τί ἐστιν. Secunda quaestio agit de « modo essendi » loci ; i. e. ut Philoponus (i. h. l. ed. Vitelli 501, 16-19) exponit ; quaerit utrum locus sit aliquid per se existens vel in alio. Sed solvitur simul cum quaestione de « quid est » ; similiter Simplicius (i. h. l. ed. Diels 520, 30-32) ; similiter Themistius (ed. Schenkl 102, 3-5). Aristoteles, uti notum est, locum considerat ut accidens, est enim superficies, sed ideo eius existentia praesupponit existentiam sui subiecti.
Existentia loci nobis innotescit ex illo motu, qui est « translatio », motus secundum locum. Ita iam in expositione introductoria affirmat (c. 1 208 b 1) ex mente aliorum. Dein idem ut propriam sententiam affirmat c. 2 (209 b 24-30). In fine huius capitis 2 (cfr. 210 a 12) complet rationes quae statuunt debere esse aliquid, sed dicit manere difficultates solvendas relate ad eius quidditatem (cfr. S. Th. l. 3 in fine). Definitive suam sententiam statuit quae affirmat locum nobis innotescere ex motu translationis in c. 4, 211 a 12-17, et quidem ita ut ex eo tanquam ex principio pervenire possit ad cognitionem quidditatis.
Sicut ex actualitate, quae est motus, novimus actualitatem ipsius substantiae, quae movetur, ita ex actualitate, quae est motus translationis, novimus actualitatem, existentiam ipsius loci.
Et ipse Aristoteles, post stabilitam quidditatem loci (quid est et quomodo existit) hanc doctrinam applicat ubi dicit (c. 5, 212 a 31 sq.) : « cui igitur corpori est corpus extraneum circumdans ipsum, hoc est in loco, cui non, non ». Hic casus potest videri fictitius, sed hanc conclusionem statim applicat ad casum realissimum, ad universum (ibid. 212 b 14 sqq.) : « universum non est alicubi. Id enim quod est alicubi, ipsum est aliquid, et dein aliud quid debet esse iuxta ipsum in quo (est id) quod continet » [10].
Nota est difficultas quae inde oritur relate ad motum ultimae sphaerae. Non est huius loci de eius solutione agere. Factum, quod est difficultas et ut seria consideratur, suo modo demonstrat theoriam Aristotelis eam esse quam exponebamus. De difficultate legi poterit S. Thomas qui ei longam lectionem 7 tribuit [11]. Ex ea tantum transcribimus pulchrum textum : « sicut Aristoteles supra dixit, non quaereretur locus, nisi propter motum qui demonstrat locum ex hoc quod corpora succedunt sibi in uno loco. Unde, licet locus non sit de necessitate corporis, est tamen de necessitate corporis quod movetur secundum locum » (lect. cit. n. 7).
Atque ita in fine statuere possumus : sicut de motu ut principium per se et statim intelligibile admittitur : « hoc movetur ergo locus est » ; ita valet, tanquam principium deductum de esse in loco : « hoc est alicubi, ergo (ipsum est et) locus est actu ».
Ipsa notio specialis loci nobis innotescit ex motu speciali, motu translationis. Inde quaedam elementa quidditativa ibi intrant : non de quavis actualitate agitur, sed de motu locali ; inde hoc principium adhiberi poterat ad determinandam quidditatem loci. Sed in hoc casu speciali etiam attendere possumus, et attendimus, ad ipsas actualitates et inter eas invenimus relationes necessarias, inter motum et actualitatem eius subiecti, et actualitatem eius secundum quod movetur, ipsius scilicet loci. Etiam haec relatio exsistentialis, inter motum et actualitatem loci ut nobis per se intelligibilis ab Aristotele describitur. Et hic modus procedendi mentis nostrae dignus esse videtur qui in theoria cognitionis consideretur.
Sed et aliud elementum in his principiis adest, propter quod in illa theoria considerari debet.
Hume docuisse dicitur possibilitatem relationis necessariae inter existentiam unius rei et existentiam alterius ab intellectu nullo modo videri posse ; inde eius theoria de causalitate. Ita saltem Kant fundamentum eius theoriae exponit atque approbat (Prolegomena Vorrede et § 27). Immo videtur id etiam extendendum esse ad substantiam et accidens. Hic habemus principia in quibus talis possibilitas, immo realisatio, nobis est intuitive intelligibilis : hae relationes inter actualitates, existentias, et quidem necessariae, talia obiecta constituunt nostrae intuitionis. Breviter id exponamus.
Id valde clare invenimus in altero principio : « hoc movetur localiter ergo locus est ». Locus est absque dubio aliquid a motu et a subiecto quod movetur distinctum ; ab eo separatur ut Aristoteles dicit. Motus est actualitas fluens, existentia fluens. Et illud aliud ut necessarium praesupponitur, et quidem tanquam actualitas, aliquid quod, uno vel alio modo, existit, quod intuitive cognoscimus ex cognito motu. Motus quasi digito monstrat aliam existentiam quae praesupponitur [12].
Sed idem iam suo modo habetur in priori illo principio : « hoc movetur ergo est ». Nam in illo esse fluente, quod motus vocatur, vel ex eo, aliud esse cognoscimus, esse fixum ipsius substantiae quae movetur. In vel ex uno cognoscimus aliud ; et utrumque, prius et posterius, est actus existentialis, existentia quaedam ; et relatio inter utrumque actum a nobis cognoscitur ut necessaria, hoc sensu, quod « moveri » necessario praesupponit « esse » eius quod movetur. Unum « esse » iterum indicat aliud, prius est « esse in alio » alterum « esse per se ». Sicut in « cogito ergo sum ».
In his duobus casibus motus, actus existentialis, nobis revelat necessitatem alterius existentiae (subiecti motus, et, in motu translationis, ipsius loci). Quidditates, quarum sunt modi essendi, ita nobis non innotescunt, tantum existentiae ; ut quidditates cognoscamus, ulterior inquisitio, saepe non facilis, requiritur, sed independenter de existentiis, quae praesupponendae sunt, constat. Tali igitur modo existentia alterius ex existentia data cognosci potest, et quidem ut necessario praesupposita.
Hume tantum in problema causalitatis (efficientis) inquirebat et ibi suam interrogationem ponebat : quomodo possibile est ex una existentia aliam cognoscere ; et interrogatio ipsa impossibilitatem suggerit. Sed et in hoc casu, simili modo una existentia ex alia existentia cognosci, intuitive statui potest. Habebimus enim principium :
§ 3. « Hoc movetur, ergo aliud, movens, existit ».¶
Hoc principium, quod est principium causalitatis in quantum motum respicit, simili modo ab homine invenitur ac principia illa priora. Detegitur ex motu, ex quovis motu, etiam ex solo motu locali, immo etiam ex motu, qui in mechanica moderniori motus inertialis vocatur. Detegitur in quovis motu, ratione habita intelligibilitatis entis, existentiae. Motus est per se esse actuale, necessario debet esse intelligibilis. Si autem « moveri » purum, absolutum ab omni alia realitate (praeter locum, si de motu locali agitur, et praeter subiectum in omni motu) consideratur, id quidem intelligibilitatem habet, sed de se solo non est totaliter intelligibile ; inde si datur de facto, exigitur aliud ab ipso puro moveri, aliquid quod intelligibilitatem deficientem supplere debet. Animadvertimus hunc processum non esse syllogisticum, illud quod vocabamus principium intelligibilitatis entis, eius quod est, non est nisi descriptio ipsius naturae intellectus, qui intelligibilitatem in omni ente quaerit. Plura de his videri possunt : Th. du Jug. Ch. VII § 7 ed. 1 pagg. 246 sq., ed. 2, 243 sq. ; R. a. J. pagg. 206 sq.; Cosmologia ed. 4 not. VIII de historia notionis impetus, not. IX De Principio inertiae ; Filosofia della natura inorganica pagg. 126-128.
Aristotelem admittere causam moventem, aliam ab ipso moveri, non opus est ut hic dicamus ; item eum id ut per se notum considerare. Quod existentiam causae moventis exigit, videtur quoque nulli dubio obnoxium esse. Sufficiat hic unum textum laudare. In nota sua expositione de modis quibus « actus » prior est quam « potentia », in Met. IX c. 8, inde a lin. 1049 b 18, incipit dicere de ordine in tempore, igitur de ordine in existentia et ait (1049 b 23-27) : ἀεὶ γὰρ ἐκ τοῦ δυνάμει ὄντος γίγνεται τὸ ἐνεργείᾳ ὂν ὑπὸ ἐνεργείᾳ ὄντος… ἀεὶ κινοῦντός τινος πρώτου· τὸ δὲ κινοῦν ἐνεργείᾳ ἤδη ἔστιν.
Pro omni origine entis actu ex potentia exigit causam efficientem, et hanc debere esse actu, ut aliquid per se clarum affirmat. Dein haec specialiter de motu repetit : exigit aliquid quod movet, κινοῦν, et de hoc constat, quod debet existere actu : τὸ δὲ κινοῦν ἐνεργείᾳ ἤδη ἔστιν [13].
Etiam Aristoteles simplici intuitu intellectus, in vel ex existentia illa, quae est « moveri », intuetur existentiam alterius, moventis. Haec quoque sunt aristotelica, et exprimi possunt formula : « hoc movetur, ergo causa movens existit ».
Etiam doctrina S. Thomae in hoc puncto est notissima ; exigit causam moventem, et quidem actu existentem : quod agit est ens actu. Sufficiat hic pauca verba exscribere ex eius commentario i. h. l. (n. 1848) : « semper enim oportet quod id quod est in potentia ens, sit actu ens ab agente quod est actu ens … Et ita semper eo quod est in potentia est aliquid prius quod movet et movens est in actu ». Ita ex una existentia detegitur alia et simul ordo ontologicus inter has existentias.
Ex tota hac consideratione clarum est, hoc principium causalitatis non indicare, quid sit illud agens existens, quod est causa efficiens motus. Hoc ulterius indagandum est, et haec investigatio potest esse difficilis.
Ex hoc deduci potest, aliud praesuppositum, quod apud Hume et alios philosophos invenitur, esse erroneum ; supponunt scilicet notionem causalitatis, et ipsum principium, in nobis oriri ex observatione repetita successionis constantis phaenomenorum. In tali suppositione primo inveniremus phaenomenon determinatum constanter praecedere alteri phaenomeno, inde oriretur notio causae et effectus, ex eorum relationibus ut constanter prioris et posterioris, et convictio necessitatis. Ita non oriri notionem causae moventis, nec cognitionem principii causalitatis, clarum est ex nostra analysi ; intellectio principii et eius valoris habetur independenter a quavis observatione ordinis phaenomenorum ; et ideo indeterminatum relinquit responsum ad quaestionem quodnam sit illud existens determinatum quod movet. Principium causalitatis in quantum respicit existentiam moventis, tantum exigit ut hoc sit aliud a mobili, in quantum movetur, sed ceterum id indeterminatum relinquit ; inde ulterius inquirendum est. Verum quidem est, nos in hac ulteriori investigatione adhibere posse, immo saepe debere, observationem ordinis prioritatis inter phaenomena.
Specimen historicum splendidum talis processus, qui ducit ad cognitionem illius agentis quod est causa movens, invenitur in modo quo Newton ex observatione motuum planetarum, tanquam causam attractionis invenit solem (et pro motu lunae terram nostram) dein attractionem universalem. De hac historia legi potest id quod scribebamus in Th. du Jug. Ch. XI § 3 n. 3 B ed. 1 pagg. 318-324, 2 pagg. 314-318 ; R. a. J. pagg. 264-269.
Et dein aliae remanent quaestiones, quae causalitatem efficientem spectant, scilicet relate ad quidditates causae et effectus ; nam ad intelligendum effectum non sufficit existentia cuiusvis causae, sed debent quoque dari relationes inter quidditates causae et effectus ; et in hac quaestione redit adagium « agere sequitur esse » in secundo sensu. Sed haec quaestio non est huius investigationis. Hic tantum inquirimus in relationes quae vigent inter existentias, actus existentiales, et eas expositas invenimus etiam apud Aristotelem.
Est et alius error in quem quasi necessario incidunt ii, qui Hume sequuntur in eius doctrina relate ad originem nostrae affirmationis principii causalitatis. Hume, ubi de necessitate agit, quam nos (immerito ut ait) principio tribuimus, hanc necessitatem ponit in ipsa causa agente quoad effectum, i. e. causa de se necessario producit effectum ; et id fit consequenter, si principium habet originem quam ei tribuunt. Sed si eo modo oritur ac supra descriptum est, haec necessitas asserenda est : dato motu, necesse est existere causam; sed non opus est ut haec sit « causa necessaria »; poterit esse causa libera, et tamen satisfacit exigentiae principii necessarii causalitatis ; sed non asserit hanc causam esse « causam necessariam ».
Habemus igitur, etiam apud Aristotelem, principium : « hoc movetur, ergo causa movens existit », quod statuit relationes necessarias inter existentias ; hae sunt relationes inter actus sed non directe inter formas. Concludamus ea quae dicta sunt per textum Aristotelis ex libro qui est inter novissima eius operum, ex libro XII metaphysicorum (cap. 6 1071 b 28) : πῶς γὰρ κινηθήσεται, εἰ μὴ ἔσται ἐνεργείᾳ τι αἴτιον. Si igitur quid movetur debet necessario dari causa efficiens actualis. Et animadvertamus, in hoc quoque nihil asseri nisi necessitatem actualitatis causae, principium non indicat quodnam sit praecise agens quod est causa ; est quaedam causa actu : ἐνεργείᾳ τι αἴτιον. Et insuper : ex nota existentia effectus necessario infertur existentia causae, non vice-versa.
§ 4. De finalitate in motu.¶
Hic, ut nobis videtur, quaedam saltem mentio, etsi brevis, facienda est causae finalis in eis quae moventur ; continuitas motus sine influxu finalitatis, intelligi non potest, et haec necessariam relationem inter actus existentiales importat. Conferri possunt ea quae in Cosmologia late exponebamus de motu et eius propriis, praesertim, pro hac nostra consideratione, ea quae habentur nn. 155, 158, 161, et notas XIII (de motu ut est actus existentialis) et XIV (de motu, actu imperfecto, et operatione, actu perfecto) in ed. 4 pagg. 527-532).
Unitas motus continui tantum haberi potest ex fine, qui ideo non est terminus tantum (πέρας) sed insuper finis intentus (τέλος). Inde motus stricte dictus ad ea pertinet quae non sunt nisi media ad finem τῶν περὶ τὸ τέλος (Met. IX 6 1048 b 18 sq.).
Terminus iste intentus ut producendus, non in abstracto tantum, praesupponitur ; est, iuxta doctrinam saepe repetitam « genesi posterius, sed natura prius » quam motus (cfr. textus in Cosmologia n. 158). Ut producendus (non ut productus) est prior, immo est principium ipsius motus, et ut tale influit et necessario praesupponitur. Durante motu non est actuatus (nisi imperfecte) sed revera producendus est, id in quod motus tendit est actualitas termini. Dici potest finem « intentionaliter » in motu esse actu.
Haec exprimuntur per adagium, prima facie sat mirum, secundum quod id quod movetur est imperfectum et « procedens versus suum principium » τὸ γιγνόμενον ἀτελὲς καὶ ἐπ᾽ ἀρχὴν ἴον (Phys. VIII 7, 261 a 13) ; simile adagium in Met. (IX 1050 a 7-9) : ἅπαν ἐπ᾽ ἀρχὴν βαδίζει τὸ γιγνόμενον καὶ τέλος). Quia terminus motus, τέλος, est ἀρχὴ, influens motum, debet adesse relatio necessaria inter motum, actualitatem moventis et mobilis, et actualitatem illam in quam tendit.
Habemus igitur relationem necessariam inter duas actualitates, sicut in tribus prioribus casibus ; sed in illis statim detegebatur ab intellectu humano, et ideo erat communiter acceptata, sed in hoc casu praerequiritur analysis longior relate ad unitatem motus. Exprimi poterit : « hoc movetur ergo tendit in terminum producendum » ; vel : « hoc movetur ergo terminus intentionaliter existit ». Requiritur longior analysis, sed post eam directe intelligitur, tanquam relatio necessaria inter duas actualitates ; haec relatio indicat indolem intentionalem motus, cui correspondet activitas intentionalis agentis.
Addimus textum ex commentario S. Thomae i. h. l. ex Met. IX (l. 8 n. 1857) : « Omne quod fit vadens ad finem, vadit ad quoddam principium. Nam finis cuius causa aliquid fit, est quoddam principium. Est enim prius in intentione agentis, quia eius causa fit generatio ».
Et ideo ipsa efficientia ut talis non intelligitur, nisi intelligatur ut dirigens mobile in hunc finem. « Omne agens agit propter finem ». Et id detegitur specialiter in motu stricte dicto, qui secus unitate continuitatis quam habet careret.
Recapitulatio.¶
Apud Aristotelem (et S. Thomam) quaedam principia inveniuntur, quae motum stricte dictum spectant, et quae, post analysin noeticam, exprimi possunt hisce formulis :
Hoc movetur ergo existit ;
Hoc movetur translatione, ergo locus existit ;
Hoc movetur ergo causa efficiens existit ;
Hoc movetur ergo tendit in finem producendum.
Ultimum in hoc differt a caeteris, quod in his subiectum mobile, locus, causa efficiens ut existentia praesupponuntur, dum e contra finis, natura quidem prior est, sed effici, sive attingi, debet per medium motum, existit tantum intentionaliter. Sed hoc quoque intelligendum est in ordine existentiali. Actualitas subiecti et loci et causae praesupponitur, actualitas termini sequitur ; inde ultimum adagium exprimi potest : hic movetur ergo tendit in perfectionem actuandam, quae durante motu intentionaliter existit.
Omnes hae formulae relationem necessariam statuunt inter actualitates, sicut et primum principium Cartesii : « cogito ergo sum, sive existo ». Etiam, sicut formula cartesiana, indicant processum, secundum quem mens humana haec principia detegit. In omnibus etiam hoc simili modo constat : antecedens illationis immediatae, quae tali formula exprimitur, est prius in cognitione nostra, consequens eius est id quod est ontologice prius (etiam in adagio 4 quod finem spectat).
Haec prioritas relate ad cognitionem nostram magis explicite (sed minus nervose) exprimitur per formulas : « quia scio hoc moveri, ideo scio hoc existere ». Et ita porro. Id etiam Cartesius iam applicat in suo principio.
Ut diximus, hae formulae resultant ex analysi noetica specialiter instituta. Sed ipsae veritates, quas exprimunt, adsunt in mente humana, et affirmantur, et applicantur, et iustificantur, independenter a tali analysi specialiter instituta. Tunc alio modo exprimuntur ; v. g. prima : « non-ens non potest moveri » vel modo positivo : « quod movetur, est ens » (Aristoteles id ut communiter admissum describit). Inde analysis noetica non facit nisi reducit has veritates ex actu exercito in actum signatum.
Formulae igitur hoc commune habent, quod id quod a nobis prius cognoscitur, est ontologice posterius. Et in hoc differunt, ut supra notatum est, ab illis primis principiis, quae relationes essentiales, quidditativas, respiciunt. Ita principium « hoc est extensum ergo figurabile ». Ibi « figurabilitas », quae extenso tribuitur, tanquam proprium, ex « extensione » profluit, est ei et « natura » et « cognitione » posterius. Forte differentia, quae hic invenitur inter principia quidditativa et principia existentialia, erit universalis ; sed id affirmare non audemus. Ea quae videbamus, videntur exigere examen talium relationum, tum in noetica tum in metaphysica, ubi nimis negligi videntur. Quaedam alia hic breviter adumbramus.
§ 5. Quaedam aliae relationes existentiales.¶
Ex eis, quae supra describuntur, quaedam aliae relationes existentiales necessariae resultant [14].
Videbamus : 1) notio « loci » innotescit nobis ex motu translationis ; dein ex ipsa hac actualitate, quae est motus, intelligitur actualitas, existentia, eius quod est locus ; 2) post acquisitam notionem loci et eius naturae, pervenimus, cum Aristotele et S. Thoma, ad notionem « ubi », etiam pro corpore quiescente, et ad adagium « hoc est alicubi, ergo (ipsum est et) locus est ». Vel dicitur : « quae non sunt, non sunt alicubi ». « Esse alicubi » est praedicatio in linea existentiae [15].
Sed ex analysi eorum, quae « ubi » respiciunt invenimus, quod praeter duo existentia, locum et locandum, requiritur contactus locandi cum loco, ut verificetur : « est ibi ». Hic contactus est determinatio in pura linea existentiae. In linea quidditatis utique supponitur, quod locus et locandum sunt extensa, sed ceterum nihil. Ipse contactus qui insuper requiritur est pure existentialis. Et est determinatio variabilis, nam locatum potest esse nunc in hoc loco dein in alio.
Simili modo non tantum resultat « praesentia » duorum corporum ad invicem, sed etiam distantia rerum in natura. Ad distantiam requiruntur duo corpora existentia, quae extensum tertium intermedium existens tangunt. Haec in Cosmologia per longum et latum tractantur, ubi etiam adagium statuitur : a tali contactu duplici inter tria existentia non tantum resultat distantia realis, sed etiam immediate resultat ; id vocavimus principium resultantiae immediatae (sive instantaneae) distantiae [16].
Si haec accuratius examinantur nova relatio detegitur, hucusque nondum formulata, inter haec elementa. Dicebamus : ex contactu inter duo existentia extensa oritur « praesentia ». Sed supponebamus (et implicite id semper plene intelligimus) haec duo existentia simul existere, i. e. simul in duratione, « in tempore ». Si unum post alterum existit actu, non potest ille contactus « localis » oriri. Inde hae existentiae debent dari simul in duratione, atque id (natura) prae*supponitur, prius quam contactus localis, et quidem *necessario.
Simili modo in casu distantiae. Ibi non tantum supponuntur tria extensa existentia, sed necessario praesupponitur quoque : haec tria simul in duratione existere, etiam illa duo, quae distant, etiam si eorum distantia est enormis. Id non est aliquid, quod ex experientia sola novimus, est aliquid, quod intuitive intelligimus. Id tam bene intelligimus, ut non necessarium esse putemus haec explicite enuntiari ; intellectus adest in actu exercito, non in actu signato. Et sic invenimus relationem necessariam inter duo « esse accidentalia » : « esse in loco » (sive « esse distantia ») ex una parte et « esse simul in tempore » ex alia parte ; et simultaneitas in tempore necessario praerequiritur ut aliud « esse accidentale » dari possit. (Quomodo ordo inter durationes, « esse simultaneum » vel « esse unum post alterum », oriatur ex solo initio existentiarum corporum vide Gregorianum, 1953, pagg. 6-16).
Haec sequuntur etiam in ipsa doctrina localisationis, quam auctor theoriae relativitatis, Einstein, tenet [17]. Nam et ipse statuit, relationes locales inter corpora non esse nisi relationes contactuum mutuorum. Et idem semper admittitur in calculis mechanicae, quae corpora et eorum situationes et motus considerant in systemate coordinatarum ; partes huius spatii coordinatarum tanguntur per corpora, quae ibi ponuntur et moventur ; omnino ac id fit in nostra imaginatione spatiali, sicut id fit in aethere Lorentzii : ex his contactibus ibi oriuntur locationes, et distantiae (tacite) supponuntur oriri immediate, sine temporis intervallo. Qui talem originem relationum localium tenet, supponit (saltem tacite) existentiam loci et locati, et quidem existentiam simultaneam etiam eorum quae distant, iuxta ea, quae supra exposita sunt. In locis supra citatis iam concludebamus Einstein in sua negatione obiectivitatis simultaneitatis in distantibus deviare ab hac sua correcta explicatione originis relationum localium.
Nunc addimus : ex eadem theoria localisationis, quae implicite continet principium existentiae simultaneae eorum, quae sunt in contactu cum partibus huius « spatii », etiam alia dicta Einstein excluduntur. Ait enim notionem simultaneitatis esse primitivam tantum relate ad ipsas perceptiones nostras sensibiles. In sua theoria localisationis implicatur notio simultaneitatis obiectorum (non eorum perceptionum tantum) tum quae sunt praesentia tum quae sunt absentia ; et quidem ut notio primitiva. (Cfr. artic. supra cit. ex Gregor. 1953).
Corpora igitur (et eventus in eis) non possunt distare, nisi (natura) prius simul existant. Hoc principium coexistentiae simultaneae exprimere possumus simili modo ac principia superius exposita dicentes :
Haec duo corpora habent relationem localem (sive praesentiae sive distantiae) ergo simul existunt.
Relationes locales sunt relationes existentiales, sicut relatio simultaneitatis in tempore. Et relatio localis necessario praesupponit relationem temporalem. Relatio autem simultaneitatis unice dependet ab initio existentiae singulorum corporum (vide art. nuper cit.).
Dicebamus in hoc casu inveniri relationem necessariam inter duo « esse accidentalia » scil. « esse in loco » ex una parte, et « esse simul in tempore » ex alia. In ipsis relationibus localibus iam aliam talem relationem indicare possumus. Illud « esse accidentale » quod est « esse in loco » non tantum praesupponit, ut supra iam dictum est, « esse substantiale » ipsorum, quae sese tangunt, sed insuper supponit, ea obiecta, corpora, esse actu extensa. Putamus (cum permultis scholasticis) hoc « esse extensum » esse actum existentialem accidentalem, distinctum ab existentia ipsius corporis. Et quia, ut dictum est, ut contactus (vel « esse in loco », praesentia vel distantia) possibilis sit, requiritur corpus actu extensum, ideo hoc esse accidentale, quod est « esse extensum » necessario praerequiritur. Et haec est alia relatio necessaria inter duos actus existentiales accidentales.
Universalem relationem inter actus existentiales iam describebamus in opere nostro Théorie du Jugement (Ch. X § 5). Ibi via describitur secundum quam S. Thomas conditiones stabilire videtur, sub quibus iustificatur testimonium sensuum nostrorum, qui referunt existentiam actualem obiectorum de quorum obiectivitate (existentia possibili) iam intellective constat. Ibi adagium adhibetur Aristotelis et S. Thomae, quod breviter enuntiatur eorum verbis ποιοῦντες γιγνώσκουσιν facientes cognoscunt (Met. IX 1051 a 32, S. Th. lect. 10 n. 1894) [18].
Talis est structura elementi decisivi in hac doctrina. In rerum natura sunt permulta propria corporum, quorum obiectivitas iam intellective cognoscitur, ex relationibus necessariis, intellectis, quidditativis ; de eorum actualitate nondum ideo constat. Et insuper nobis ita cognita est natura diversarum actionum, quas nos exercere possumus in talia corpora, et effectus harum actionum. Talem actionem nos exercere possumus in repraesentatione nostra, in obiecta repraesentata ; sed actionem actualem tantum in materiam actualem, cuius existentia praesupponitur. Actualitatem actionis autem novimus per reflexionem in ea, quae « in anima praesentia » sunt. Inde, sicut in « cogito » actuali detegimus « sum » actuale, in accidente existente existentiam substantiae, ita in actualitate actionis in externa actualitatem huius materiae detegimus. Est iterum relatio necessaria inter actualitatem quam experimur et existentiam alterius obiecti. Hanc relationem iam antea ita exprimebamus (op. cit. pag. 300, ed. 2 pag. 296, in vers. Angl. pag. 251) : « facio ergo materia rei factibilis adest ».
Pro multis particularitatibus remittimus ad idem opus. Uti iam dictum est S. Thomas tali modo videtur iustificare universaliter cognitionem nostram actualitatis obiectorum externorum, forte etiam Aristoteles. Certum est utrumque, etiam Aristotelem, veritatem, quae in nostro adagio exprimitur, applicare ad distinguendam veri nominis perceptionem ab illusione (vide op. cit.).
Et in hoc quoque casu, sicut in casibus supra examinatis, relatio necessaria est inter actualitatem nobis prius notam, et aliam quae est natura prior, et in illa attingitur [19].
§ 6. Aristoteles de actu existentiali.¶
Frequenter legimus Aristotelem actum existendi nimium negligere, immo fere non agnoscere ; et idem dicitur de commentatoribus Graecis ; sed id videtur erroneum esse. Verum utique est S. Thomam, occasione datorum revelationis, magnopere evolvisse hanc doctrinam ; sed evolvit ea, quae apud Aristotelem aderant, nec tantum in germine.
Istam opinionem erroneam esse, tum pro Aristotele ipso tum pro commentatoribus, iam sequitur ex eis, quae antea scribebamus de actibus pure existentialibus, quos in constituenda cosmologia inde ab eius fundamentis, obviam habebamus [20].
Haec confirmantur ex eis, quae supra videbamus, in quibus Aristoteles principia prima exponebat, quae ipsos modos essendi respiciunt, et nexus statuit inter has actualitates. In his casibus, ubi relatio necessaria — et quidem determinatae « directionis » — statuitur inter motum et eius subiectum, inter motum et eius causam efficientem, inter motum localem et eius conditionem i. e. locum, haec relatio valet et enuntiatur primarie de ipsis actualitatibus, de ipsis actibus essendi et eorum modis essendi. Hoc etiam inveniebamus in adagio, quod principium Cartesii exprimit, et quod eius originem describit : in eo, vel ex eo, quod percipimus nos sentire et intelligere, intelligimus nos esse.
Haec etiam ab Aristotele enuntiantur in textu ad quem supra iam alludebamus (Phys. VIII cap. 1, 251 a 8-16) et ab eo praemittuntur ut principia universaliter admissa ex quibus dein tuto ratiocinari poterit. Et id decisivum est in eius ratiocinio quod dein, inde a linea 16, sequitur.
In eo loco (lin. 10) ut principium asserit : ἀναγκαῖον ἄρα ὑπάρχειν τὰ πράγματα τὰ δυνάμενα κινεῖσθαι καθ᾽ ἑκάστην κίνησιν. Id ex sua definitione motus (lib. III) derivatur, sed, ut dein asserit, independenter a sua analysi communiter admittitur. Res, πράγματα, quae mobiles sunt motu stricto, debent actu adesse, ὑπάρχειν ut moveantur ; ita alterabile pro alteratione, mobile secundum locum pro motu locali ; unum specificum nominatur ; et « combustibile antequam comburitur » καυστὸν εἶναι πρὶν κάεσθαι ; sed ibi addit etiam rem, quae est causa efficiens combustionis, καυστικὸν πρὶν κάειν debere esse ; non tantum combustibile existere debet sed etiam comburens. Et utrumque (saltem natura) ante combustionem ; et haec prioritas non tantum statuitur pro essentiis, quidditatibus, sed pro existentiis ; nam hoc indiget tanquam elemento necessario pro argumentatione quae statim incipit. Ibi sine dubio statuuntur relationes inter ipsos actus existentiales [21].
Ad unum adhuc attendamus, quod momento non caret. Aristoteles hic (sicut et alibi et semper implicite) in mente habet casus concretos in quibus illas relationes existentiales legit ; non casus concretos singulares, sed concretos cum datis quidditativis, ut motum localem, vel alterationem, vel (etiam magis concrete) combustionem. Idem, quamquam id non explicite dicitur, de subiectis cum suis determinationibus quidditativis. Sed in hac concretione legit intuitive relationem quae duas actualitates ad invicem iungit ; est veri nominis intuitio abstractiva sicuti habemus quando in corpore concreto cognoscimus, eius divisibilitatem per figuram unice et necessario profluere ex attributo, quod « extensionem » vocamus, immo ita definire possumus, ut supra iam indicatum est. Simili igitur processu in obiecto specifice, quidditative, concreto, quod movetur motu specifico, detegimus nexum inter duos actus existentiales, cum necessitate huius relationis (eius intelligibilitate), inter actum existentialem obiecti substantialis (mobilis) et actum accidentalem qui est fieri successivum continuum ; ita cognoscimus etiam diversitatem inter hos duos « modos essendi ». Ita (sicut in « cogito ergo sum », vel « intelligimus quoniam intelligimus, et ideo intelligimus quoniam sumus ») detegimus notiones substantiae et accidentis, ut sunt diversi modi essendi — in se et in alio — per abstractionem ex concreto quidditativo ; ita iuxta notam deductionem categoriarum S. Thomae, detegimus diversitatem inter diversos modos « essendi in alio » ex modis quidditative diversis praedicandi.
Denique, ubi quaestio movetur de cura, quam Aristoteles habuerit in investigandis actibus existentiae, statim cogitamus de eius « metaphysica mutabilitatis », quae est responsum ad metaphysicam omnimodae immutabilitatis entis Parmenidis. Et non est, sicut mechanicismus, responsum partiale, sed totale et peremptorium. Responsum quaerit ad quaestionem, quomodo aliquid mutari possit, i. e. fieri possit, i. e. ad existentiam, quam non habet, pervenire possit.
Dicendum utique est : in solutione specifica problematis, vel problematum, respiciendum est ad data quidditativa. Haec tantum respiciebantur ab antiquis ; post Parmenidem inquirendum erat, quomodo constitutio entis, quod fieri potest, ut tale, intelligibilis esse possit. Respicienda sunt igitur data quiditativa, fere ut in problemate de loco (cfr. supra dicta) responsum ad quaestionem πῶς ἔστιν non invenitur nisi post responsum ad τί ἐστιν.
In his quaestionibus solvendis non tantum invenitur notio « potentia entis » sed etiam investiganda est duplex functio (quidditativa et existentialis) « formae materialis » [22]. Et hanc esse difficillimam historice quoque patet. Et ibi maxima difficultas est in altera functione, unde intelligi debet, quomodo formae materiales sint et fiant, quinam sunt earum « modi essendi ». Et haec quaestio ab ipso Aristotele respicitur.
Per transennam in hoc contextu notetur : in construenda scientia, et in eius indole diiudicanda, consideratio utriusque functionis formae, eius quae respicit quidditativa, et eius quae harum quidditatum « esse » respicit, etiam nunc erit necessaria ; sed, in quantum scio, haec distinctio nunquam consideratur, vel potius nunquam explicite, in actu signato, enuntiatur. Munus investigandi data quidditativa incumbit eis, quae hodie « scientiae physicae » per excellentiam vocantur ; munus philosophiae naturalis erit, ex his datis deducere, quomodo obiecta sint entia, et quomodo fiant. Id non tantum dictum sit relate ad substantias, sed etiam ad ea, quae accidentia, qualitates et alia, respiciunt. Sed utrumque non perfecte separetur, nec id, ut historice constat, fieri poterit, propter continuitatem, quae inter diversas scientias invenitur.
Et hic accedimus ad ultimum problema, quod in hac investigatione saltem adumbrari oportet, ad problema quod respicit modum quo actus existentiales noverimus. Data solutionis in superius expositis iam continentur.
§ 7. De conceptu ipsius esse.¶
In supra expositis detegebamus, diversas dari relationes necessarias (habitudines, ut dicit S. Thomas) non solum inter quidditates, sed etiam inter actus existentiales, et quidem ut connexiones directas inter eos. Priores saepe vocantur relationes inter conceptus (et inter res quas illi repraesentant) de aliis, ut talibus, vix ac ne vix quidem sermo fieri solet. Num hae relationes, prout a nobis cognoscuntur, etiam habitudines inter conceptus vocari possunt ? Similitudines, quae (simul cum dissimilitudine) inter specimina utriusque classis adsunt, hoc innuere videntur.
Sed inde a nonnullis annis oppositio quaedam statuitur inter « metaphysicam existentialisticam » et « metaphysicam essentialisticam » (prior dicitur esse metaphysica S. Thomae), et quidem talis, ut in priori neganda sit possibilitas « conceptus » ipsius esse, ipsum « esse » non esset « conceptualizabile ». Originem habet haec positio ex duobus libris clmi. E. Gilson [23] qui acutissime, in expositione tum historica tum systematica, hanc oppositionem inter duas metaphysicas describit. Et multa sane in illa expositione laudanda sunt ; sed periculum est, ne relationes inter « esse » et « quidditatem » nimium solvantur. Praesertim quia ibi adest obscuritas quaedam, quam ipse Gilson describit ut « un centre d’obscurité qu’il nous faut traverser pour atteindre l’existence » (L'être et l'essence pag. 248). Inde maior lux ad magis illuminandum hoc centrum obscuritatis desideratur. Supra exposita ad hoc contribuere possunt.
Incipiamus a quaestione utrum « ipsum esse » sit « conceptualizabile » ; et quidem praesertim in doctrina S. Thomae, de qua primarie agitur.
Terminus « conceptus » hodie ad primam operationem mentis nostrae, et eius « verbum », saepe restringitur ; ipsi nos hoc fecimus. Apud S. Thomam autem termini « conceptus », « conceptum », « conceptio », occurrunt (ultimus forte frequentius) ad indicandam quoque secundam operationem mentis et eius « verbum interius » [24].
In de Pot. q. 8 a. 1, statuit distinctionem « conceptionis intellectus » a) a « re intellecta », b) « a specie intelligibili, qua fit intellectus in actu », c) « ab actione intellectus », cuius est « terminus » et « quasi quoddam ab ipsa constitutum ». Et haec conceptio non tantum invenitur in prima operatione intellectus, sed etiam in secunda : « intellectus enim sua actione format rei definitionem, vel etiam propositionem affirmativam vel negativam. Haec autem conceptio intellectus in nobis proprie verbum dicitur ». Cfr. ibid. q. 9 a. 5, ubi, in utroque casu, hoc verbum dicitur hoc « conceptum » vel « conceptus » ; cfr. quoque de Ver. q. 4 a. 2.
Conceptionem etiam de iudicio dici patet etiam ex termino « conceptiones animi communes » quem a Boethio mutuat, et qui tum notiones primitivas tum iudicia primitiva complectitur, qui saepe adhibetur. Et hae animi conceptiones communes possunt esse « notae per se », sive omnibus sive solis doctis. Est notissima doctrina S. Thomae.
Differentia autem inter naturam utriusque mentis operationis ita enuntiari potest : prima operatio respicit quidditatem, secunda respicit esse [25], quae correspondent « quidditati » et « esse » (existere) quae in rebus inveniuntur ; et quidem ita, ut iudicium nihil quidditativi addat « dispositioni rei » (ex prima operatione) quam affirmat. De « dispositione rei », termino technico apud S. Thomam cfr. Op. cit. Ch. II § 5.
Inde clarum est, illam « conceptionem mentis », quae in iudicio habetur, tanquam elementum constitutivum, per quod solum distinguitur a verbo primae operationis, continere affirmationem ipsius « esse ». Et hoc sensu saltem, in terminologia S. Thomae, « esse » est « conceptualizabile ». Et haec conceptio praesupponenda est, ut illa iudicia formari possint quae affirmant relationes inter actus existentiales, diversos modos essendi.
Sed est et alia differentia inter sensum, quem S. Thomas tribuit termino « conceptus » et eum, quem multi saltem moderni ei tribuere videntur. Hi enim tantum terminum adhibent pro notione rei externae, non pro cognitione (etiam sine affirmatione) eorum « quae sunt in anima nostra ». Et pro his auctoribus cognitio conceptualis videtur esse minoris valoris, non est nisi conceptus « rei », « d’une chose », « obiecti ». Et obliviscuntur amoris erga sensus, quem, iuxta Aristotelem et S. Thomam (Met. I, 1), unusquisque homo habet, vel habere debet, erga sensus, etiam quia sunt fons scientiae, etiam abstractae, etiam metaphysicae.
Sed iuxta S. Thomam etiam cognitio eorum, quae sunt in anima (sive antecedenter sive consequenter ad affirmationem) et quae cognoscuntur, non per « speciem » sed per « praesentiam » sive per « essentiam », producit verbum, conceptionem mentis. Ita in locis supra citatis (Pot. 8, 1 ; 9, 5 ; Ver. 4, 2). Sufficiat hic unus textus (Pot. 9, 5) : « et quantum ad hoc non differt utrum intellectus intelligat se vel aliud a se ». Et notissima est doctrina S. Thomae, iuxta quam intellectus, sicut aliae potentiae, cognoscitur ex suis actibus, et quidem ita, ut et natura actuum et potentiarum cognoscatur ; id valet de actu, qui « esse » tribuit, de iudicio, ex cuius praesentia intelligimus eius naturam, conceptu apprehensivo, verbo primae operationis mentis. Et haec altera doctrina est quoque notissima, quae docet : alia cognitio intellectiva naturalis in mente humana non datur, nisi quae exprimitur per verbum interius. Ita igitur intelligimus conceptualiter ipsum « esse », saltem ut constitutivum conceptionis apprehensivae naturae iudicii.
Sed quaeri potest, utrum « ipsum esse » per se solum, absolutum a dispositione quidditativa, cui in affirmatione attribuitur, utrum dico hoc « esse » a mente concipi possit.
Multae propositiones de hoc « ipso esse » enuntiantur ; ut supra videbamus etiam principia enuntiantur, quae asserunt relationes inter diversa « esse ». In his propositionibus conceptio « ipsius esse » praesupponi videtur, vel saltem detegi. Sumamus exemplum ex de Pot. q. 7, a. 2, ad 9 (de hoc loco statim plura). Ibi terminus « esse » describitur : « hoc quod dico (i. e. voco) esse » ; et tales « dictiones », ut saepius dicitur (id sumitur ex « principio Perihermeneias ») « significant » conceptiones intellectus. Legimus igitur loc. cit. « hoc quod dico esse est inter omnia perfectissimum »… « hoc quod dico esse est actualitas omnium actuum et propter hoc est perfectio perfectionum » etc.
In talibus propositionibus terminus « esse » (« hoc quod dico esse ») est subiectum et ita tanquam « nomen » adhibetur. De tali subiecto in genere dicitur (Peri Herm. I l. 5, n. 5) : « verba infinitivi modi, quando in subiecto ponuntur, habent vim nominis » ; et conceptio, quae per talem terminum significatur, pertinet ad primam operationem mentis, simplicem apprehensionem. Ille qui dicit nomen, vel verbum secundum se, « constituit intellectum quantum ad primam operationem, quae est simplex conceptio alicuius (ibid. n. 17). Revera admittitur conceptio ipsius esse, absoluti a quidditate, ut notio quaedam. Haec utique notio tantum apprehendi potest, postquam intellectus in quadam praecedente affirmatione dispositionem rei determinatam affirmavit.
Haec conceptio vocatur quoque « ratio essendi », cuius cognitio sensibus denegatur, quamquam hi sensibilia quae sunt percipiunt (Sent. I D. 19 q. 5 a. 1 ad 6). Et oritur per veri nominis abstractionem. Ita in S. Th. I q. 12 a. 4 ad 3, ubi principium exponitur « intellectus noster potest in abstractione considerare id quod in concretione cognoscit », dilucidatur id ita : intellectus noster id facere solet pro forma quae est in materia, et intellectus angelicus pro esse suae essentiae. Dein universaliter affirmatur quod « intellectus creatus per suam naturam natus sit apprehendere formam concretam et esse concretum in abstractione per modum resolutionis cuiusdam ». Ideo in S. Th. I q. 75 a. 6 de intellectu humano dicitur : « intellectus (in oppositione ad sensus) apprehendit esse absolutum, et secundum omne tempus ». Voces a nobis sublineatae describunt conceptionem apprehensivam notionis ipsius esse abstracti.
Tales conceptiones diversorum modorum essendi, abstractae a contento quidditativo, videntur adesse et requiri in singulis affirmationibus relationum de quibus supra dictum est. Et nunc relegamus unum textum supra (pag. 253) iam citatum (ex Met. IX l. 3 n. 1805) qui agit de motu ut actualitate primo cognita :
« Cum enim nomina sint signa intelligibilium conceptionum, illis primo imposuimus nomina, quae primo intelligimus, licet sint posteriora secundum ordinem naturae. Inter alios autem actus, maxime est nobis notus et apparens motus, qui sensibiliter a nobis videtur. Et ideo ei primo impositum fuit nomen actus, et a motu ad alia derivatum est. (1806) Et propter hoc moveri non attribuitur non existentibus ».
Conceptus « ipsius esse », etiam non concreti, plene agnosci videtur. Sed non ideo dicendum est, illum conceptum aliquid quidditativi, nec ut elementum constitutivum, in se continere ; manet in ordine qui diversus est ab ordine quidditativo. Et metaphysica, qui huic conceptui contentum quidditativum tribuit, merito carpitur ob « essentialismum ». Cum Brentano dicendum est : affirmare, quod est « tribuere esse », manet fundamentaliter diversum a repraesentatione (« Vorstellung ») ; pertinent ad « classes fundamentales » diversas [26].
Potestne « definitio » dari huius conceptus « ipsius esse » ? Si quis interrogat « quid est esse », haec dictio « quid » potest respicere « quidditatem » et tunc interrogatio a limine excludi potest, sensum non habet, nullum elementum quidditativum ibi includitur. Sed non opus est ut ita intelligatur ; haec potest esse intentio interrogantis : quis est sensus huius termini et huius conceptus ; vel : quis est modus perveniendi ad hunc conceptum apprehensivum, ad intelligendum ipsum hoc « esse » abstractum ; et tunc legitime ponitur.
De eis qui semper « definitionem » exigunt ut aliquid intelligatur, dicitur (Gilson, L'être et l'essence, pag. 284) quod ducuntur per « la raison raisonnante toujours en quête de définitions » ; et merito carpuntur. Id nec exigi potest ubi de quidditatibus agitur. Ait S. Thomas (Sent. I D. 2 q. 1 a. 3) agens de « rationibus » attributorum Dei : « ratio prout hic sumitur, nihil aliud est quam id quod apprehendit intellectus de significatione alicuius nominis, et hoc in his quae habent definitionem est ipsa definitio, secundum quod Philosophus dicit « ratio quam significat nomen est eius definitio ». Sed quaedam dicuntur habere rationem sic dictam, quae non definiuntur, sicut quantitas et qualitas et huiusmodi, quae non definiuntur, quia sunt genera generalissima ». Sed haec « rationem » habent (quae aequivalet definitioni in definibilibus) et haec est « id quod apprehendit intellectus ». Sic autem etiam apprehendit « esse absolutum », sive abstractum, sive « rationem essendi », cuius cognitio sensibus denegatur. In tali casu responsio ad quaestionem « quid est illud » excitari debet in casibus determinatis, per operationes mentis in quibus haec ratio apprehenditur.
Quomodo igitur ad intellectum ipsius « esse » pervenimus ? Nos hoc « esse » non detegimus nisi in iudicando ; prima operatio respicit quidditatem, secunda operatio respicit esse. Iudicium dicit « ita est in re » ; vox « ita » continet « dispositionem rei » quidditativam, cui in iudicio tribuitur « esse » ; iudicium nihil novi quidditativi huic dispositioni addit, sed solum « esse ». Quid igitur est « esse » ? Respondetur : id quod in iudicio affirmativo dispositioni apprehensae tribuitur.
Hoc « esse » iam detegimus, et eius « rationem » dein concipimus, in primis principiis per se notis, quae de quidditatibus et earum relationibus necessariis agunt. Et hoc « esse » est « esse » realismi, quod tali modo « definiri » potest [27], « esse quod non dependet ab activitate sensus vel intellectus nostri, quod manet, si de ea re non cogitamus, id quod S. Thomas exprimit dicendo « ita est in re ». Hic est sensus vocis « esse », et si eum magis dilucidare volumus (Gilson plures conatus historicos examinat) ex eo quod huic sensui opponitur, dicendum est : oppositum non est « nihil », nec est « id quod non est extra causas » sed est : « id quod nobis tantum ita repraesentamus », vel « quod tantum ita est in apprehensione ». Et in eodem opere notavimus agnitionem huius « esse » a S. Thoma exigi ante (saltem natura) omne iudicium de materia contingente (Op. cit. pagg. 148, 267-268, resp. 145, 264-265, resp. 132, 224-225). Ubi de relationibus quidditativis agitur, ex reflexione quae detegit hoc « esse » realismi, tantum scimus huic dispositioni « competere » esse actuale, non eam id etiam exercere. Ad hoc iustificandum requiritur ulterior reflexio, vel series reflexionum ordinatarum, de quibus per longum et latum agimus in opere citato (cap. IX-XI). Unius generis « esse actualia » etiam in exercitio facile detegimus, hoc respicit « ea quae sunt in anima » ; ut est id quod exprimitur per « cogito ergo sum » etiam thomisticum (ibid. c. XII).
Et iterum animadvertendum est : haec omnia non deteguntur in his formulis universalibus, quibus ea describimus, sed tantum in casibus concretis, determinatis, per quandam abstractionem intuitivam. Et haec non ita perficitur, ut prius notiones abstrahamus et ea deinde comparemus, sed in apprehenso complexo (determinato) nexum inter duas intelligamus, quarum « rationes » ita abstrahimus [28].
Si haec in diversis casibus consideramus, invenimus iudicia et consequenter « esse » diversorum valorum, quae hoc tantum commune habent, quod oriuntur in reflexione quadam mentis nostrae in sua « accepta », « repraesentata », « apprehensa ». Ut iam dictum est, inter has reflexiones datur quidam ordo necessarius, unde una tantum post aliam evolvi possit. Et haec diversitas in reflexionibus et in iudiciis, ad quae conducunt, implicat diversitatem in modis essendi [29].
Dantur enim diversi modi essendi, et ut diversi a nobis intelliguntur. Commune habent hoc, quod hi modi essendi in se nihil quidditativi continent ; affirmatio et « esse », quod haec tribuit apprehenso complexo, manent in ordine fundamentaliter diverso ab ordine quidditativo. Quidditativa dicuntur « esse », sed per « esse » distinctum ab eis, et ipsa « esse » non sunt, sed eis quidditativum est.
Quomodo igitur modi essendi diversi sunt ; et unde oritur diversitas ? Sunt diversi, non per differentias, quae notae communi adduntur, sed seipsis totis.
Nota. Si termini stricte adhibentur (id quod non semper fit) ea, quae non sunt idem, dicuntur differentia, si per differentias determinantur, quae distinguuntur a determinando ; dicuntur diversa, si seipsis totis, non per aliquid distinctum addendum, non sunt idem. Haec terminologia derivatur ex expositione Aristotelis Met. X 3, 1054 b 23-26 (cfr. S. Th. l. 4 n. 2017 sqq.) et etiam V 9, 1018 a 9-14 (S. Th. l. 12 n. 916), ita l. c. n. 2017 legimus : « duo quorum unum est diversum ab alio, non necesse est per aliquid esse diversa. Possunt enim esse diversa seipsis ».
Etiam alibi haec distinctio frequenter recurrit. Ubi de « modis essendi » agit, S. Thomas semper, in quantum scio, adhibet terminum « diversus », et quidem stricte, nam secundum seipsis totis non sunt idem, si unus non est alius.
Sed dein quaestio ponenda est : undenam haec diversitas provenit ? Et respondendum est : ex quidditatibus, vel relationibus quidditativis, quarum « esse » in iudicio affirmatur. Recolamus passum supra citatum (De Pot. q. 7 a. 2 ad 9) ubi dicitur : « Hoc quod dico esse est actualitas omnium actuum ». Inde non potest ulterius determinari per alium actum additum ; inde « non sic determinatur esse per aliud sicut potentia per actum, sed magis sicut actus per potentiam ». Ideo diversitas inter modos essendi non (sicut in differentibus quidditative) oritur ex actu addito, sed ex potentia, cui ipsum esse additur i. e. ex quidditate vel relationibus quidditativis, quae per esse actuantur [30].
Et dein S. Thomas hunc modum determinandi actum per potentiam, cuius est actus, invenit etiam in formis i. e. in actibus quidditativis, quae definiuntur per « propriam materiam » loco differentiae. Et concludit : « per hunc modum hoc esse ab illo esse distinguitur in quantum est talis vel talis naturae ». (In ultima voce « natura » non est constitutivum ipsius esse, sed est natura, quae per esse actuatur) [31].
Diversitas « modorum essendi » provenit igitur a quidditatibus. Et ideo iterum urgendum est : « esse » non est separandum ab essentialibus ; dantur connexiones inter utrumque ordinem, essentiae et existentiae, in re et in cognitione nostra, quae primo intelligit quidditates, et in eis et ex eis ipsum esse, secundum suos diversos modos. Non est igitur « essentialismus », a S. Thoma reprobatus, in doctrina, quae admittit modos essendi, actus existentiales, ita determinari per quidditates, sicut actus per potentiam.
Et ita mirum non est, S. Thomam secundum haec principia construere systema praedicamentorum aristotelicorum (Phys. III l. 5, Met. V l. 9), sive « divisionem entis » in genera ; nam ens non dividitur « univoce sicut genus in species, sed secundum diversos modos essendi » (Phys. l. c.). Et principium dirigens est : « modi essendi proportionales sunt modis praedicandi » (ibid.) ; id quod statuitur consequenter ad theoriam de indole generali iudicii (cfr. Th. du J. pagg. 69-70, resp. 68-69, resp. 61-62). Praedicamenta sunt ea, in quae ens primo dividitur (Met. l. c. n. 290), sed dein ulterior divisio fieri poterit ad modos essendi ulterius determinatos. Et ea quae praedicantur « significant » quidditativa.
In hac constructione etiam, ut clarum est, detegitur divisio in substantiam et accidens, iuxta diversitatem modorum essendi, quae sunt « esse in se » et « esse in alio ». Et in investiganda hac diversitate, sese offerunt quaedam ex relationibus inter actus existentiales, de quibus supra agebamus.
Sed alia quoque in hac constructione a S. Thoma describuntur ; haec respiciunt illa praedicamenta, quae sunt denominationes, i. e. « praedicationes concretivae », desumptae ex quadam realitate existente extrinseca ei de quo praedicatur. Et in his inveniuntur praedicamenta realia, quae in suo proprio genere nullam quidditatem requirunt, et consequenter, in mutatione secundum haec praedicamenta, nullam talem realitatem quidditativam amittunt vel novam acquirunt, sed quae unice consistunt in diversis modis essendi, realibus utique. In his praedicamentis ipsis, diversi modi essendi, magis determinati, inveniuntur et intelliguntur. Ita in « ubi » corpus, per contactum cum alio et alio loco, acquirit diversos modos essendi ; nunc haec diversitas est pure numerica, et ut talis perfecte intelligitur. (De his abunde agimus in Cosmologia nostra, in tractatu de « ubi » et de « motu », et in notis correspondentibus ad calcem operis ; haec videntur habere momentum metaphysicum). In his casibus multi thomistae, praeter diversos modos essendi reales, exigunt insuper aliquid quidditativi, intrinseci rebus, quae his modis essendi actuantur. Haec autem quidditas abundat, nec inveniri potest. Id videtur esse sequela « metaphysicae essentialisticae ». Et expositiones cl. Gilson adiuvant ut haec eliminetur. Sed quidem dicendum est : haec exigunt agnitionem modi essendi accidentium, quae sunt utique actus subiecti substantialis, sed distincti ab ipso esse substantiali.
In his divisionibus entis invenimus illas connexiones inter actus existentiales, de quibus haec elucubratio agit ; has divisiones in eis plene intelligimus. Spectant enim relationes inter « esse per se » et « esse in alio », inter locum et locandum, inter existentiam effectus et existentiam causae efficientis, quae respiciunt praedicamenta actionis et passionis. De relationibus temporalibus supra non erat expresse sermo, sed hae in singulis praesupponebantur. Termini quorum « esse » connexa agnoscuntur in his relationibus existentialibus, intelliguntur debere simul existere, in singulis casibus ; hae relationes temporales videntur esse maxime fundamentales.
Additiones¶
Ad has breves animadversiones restringere debebamus expositionem nostram relate ad metaphysicas « essentialisticam » et « existentialisticam ». Quaedam alia puncta, etiam breviore sermone hic addimus.
Inter modos essendi sunt quidam, qui propria habent, quae analoga sunt propriis quibusdam essentiarum. Motus stricte dictus, sive sit motus localis sive alterationis, est actus existentialis, et quidem esse fluens. Hoc esse extensionem stricte dictam, continuam sed fluentem, habet. Haec extensio duratio successiva, consequitur (aiunt Aristoteles Phys. IV 11 219 a 11, et S. Thomas l. 17) magnitudinem, extensionem permanentem corporis quidditativam, sed independenter ab ea variari potest. Est extensio ipsius actus existentialis. Id clarius etiam patet in motu alterationis, cuius extensio fluens non praesupponit extensionem in corpore, sed tantum intensitates, qualitativi quid. Sed duratio eius est extensio stricte dicta i. e. habet omnes proprietates quantitatis, partes possunt addi et subtrahi, multiplicari et dividi » [32].
Actus ille existentialis habet igitur, in suo ordine, propria similia propriis extensionis quidditativae. Sed adsunt quoque discrepantiae. Et clarum est, quod constructio moderna, extensionis quatuor dimensionum, cuius una homogenea esset cum aliis tribus, sensum realem non habet ; propter diversitatem ordinis. In calculis utique haec constructio adhiberi potest.
Est et aliud quid in motu, quod est analogum proprio quidditativo, sicut duratio est analoga extensioni permanenti. Et est eius velocitas, quae et ipsa ad prima intelligibilia pertinet. Haec enim est in motu, quod intensitas est in qualitate. Inde provenit, quod mechanicismus tantum suam explicationem qualitatum per solum motum localem pro vera habere potuerit ; in velocitate motus illud analogum intensitatis habetur, quod apparenter salvare poterat phaenomena, quae finaliter tantum in intensitate qualitatum explicationem habent.
Inde et aliud proprium in motu, etiam in motu alterationis, sequitur. Haec velocitas variari potest, in eodem motu ; in una parte eius durationis potest esse alia ac in alia parte. Et inter has variationes maximi momenti sunt eae, quae habent structuram periodicam, oscillatoriam. Est variatio in ipso esse fluente quae correspondet (iuxta Pot. 7, 2 ad 9) ad illud quidditativum, cuius est esse fluens. Eius principium iam in medio aevo considerabatur, a Nicolao Oresme [33], qui agnoscit analogiam inter intensitatem qualitatis permanentis et velocitatem motus, sive localis sive alterationis ; et construit « configurationes secundum temporalem durationem » i. e. in ipso esse fluente, et ita admittit qualitates sui generis, structurales, in hoc esse fluente, quae analogae sunt extensis heterogeneis permanentibus.
Tales structurae periodicae, oscillatoriae, inveniuntur in sonis. S. Thomas (De Anim. II l. 16) cum Aristotele tenet sonum, in oppositione ad alia sensibilia propria, non habere « esse fixum et quiescens in subiecto ». Inde sonus in actu habet esse fluens et secundum variationem in hoc esse, i. e. secundum velocitatem aliam et aliam, oriuntur diversae qualitates in sono.
Idem hodie applicandum est ad radios lucis secundum huius colores. Omnis motus habet unitatem ex fine, et hi motus in luce (qualitativi utique) unitatem propriam videntur habere etiam relate ad « configurationem » diversam suam. Id quod expressionem habet in moderna theoria « photonum ». De his cfr. passum cit. ex Cosmologia ed. 4. pagg. 516 sq. Haec omnia videntur invitare ipsos metaphysicos ad ulteriorem investigationem.
Qualitates permanentes (aliae ac sonus actu et radius lucis) diversificantur quoque ex diversis modis essendi quos admittunt. Earum intensitas maior et minor dependere videtur ex modo quo sunt, i. e. insunt in subiecto modo magis vel minus perfecte. Et perfectio correspondens tunc in ipsa essentia qualitatis invenitur, non in essentia specifice sumpta — haec eadem manet — sed in intensitate huius qualitatis specifice determinatae. Ita, ni fallor, famosus textus « durus » S. Thomae (S. Th. II, II q. 24 a. 4 ad 3) intelligendus est.
Sed praeter hos modos essendi, actus plus minusve perfectos stabiles, qualitates tales admittunt quoque actus essendi fluentes, motus alterationis (cum suis velocitatibus) per quos (sub influxu causae efficientis) intensitas fit perfectior (vel minus perfecta). Relatio inter ordinem quidditativum et existentialem hic videtur esse intelligibilis et clara.
Ex actibus existentialibus possunt quoque profluere structurae in rebus, quae essentias imitantur. Sic per contactum existentialem inter duo continua existentia (est contactus ex quo « ubi » profluit«) oritur aggregatum, unum per accidens, quod est intelligibilis imitatio continui i. e. eius quod habet unitatem intrinsecam, per se, essentialem, in quo partes sunt tantum entia in potentia, cuius extensio tota (continua) non resultat ex modo essendi (contactu) sed ex forma quidditativa intrinseca, quantitate. Haec imitatio potest esse tam perfecta, ut difficillimum sit decidere, quid in tali casu realizetur. Immo etiam theoretice est tanta, ut in historia philosophiae, ex hac similitudine, famosae antinomiae continui ortae sint. Cartesius (in colloquio cum Burman Oeuvres ed. Adam et Tannery V pag. 164) omnem differentiam inter utrumque casum negat.
Addimus : similes imitationes oriuntur, ubi ad unitatem accidentalem, in ordine existentiali, etiam vires cooperantur, et difficultas decidendi inter utrumque casum poterit esse maxima, ut ex cosmologia patet.
In omnibus his materiis adesse videtur occasio abundans, ex casibus concretis (iuxta methodum constantem S. Thomae) inquirendi in relationes inter essentias et modos essendi, ita ut suum cuique ordini tribuatur.