§2 · Designatio Orizontis¶
Claudii Ptolemaei Planisphaerium (trans. Hermann of Carinthia, 1143)¶
Ed. J. L. Heiberg (Claudii Ptolemaei Opera Astronomica Minora, Vol. II, Leipzig: Teubner, 1907, pp. 230–231).
[p. 230] Designabitur deinde omnis orizon, quemadmodum circulum declivem designavimus, non quia equinoctialem per equalia secat, quin etiam zodiacum potentia per medium secet; id autem dico, quoniam designari habet per partes potentia respicientes eas, que per diametrum opponuntur in spera corporea.
Describatur enim circulus equinoctialis ut ante notis a, b, g, d circa centrum e, declivis vero circulus notis z, b, h, d medium equinoctialem secans ad puncta b et d. Deducemus deinde per polum e loco circuli meridiani lineam rectam utcunque atque, si placet, per z, a, e, h, g.
Dico itaque, puncta z et h respicientia ea, que per diametrum opponuntur in spera; id autem dico, ut circuli equidistantes recto ad hec puncta designati resecent arcus equales ex utraque parte circuli equinoctialis, quo modo exposuimus, ac si esset in ipsa spera.
Quod ut ratum fiat, consurget a puncto e linea recta perpendicularis super ag usque ad circumferentiam in punctum t; perducentur deinde linee recte tz et ta sicque th et tg. Quoniam igitur in semicirculo est angulus atg, rectum esse constans est.
[p. 231] At vero, quoniam, quanta est ze in eh, tanta ed in se ipsam ducta, erit etiam tanta et in se ipsam; unde necesse est, ut, que fuerit proportio ze ad et, ea sit et ad eh; rectus est ergo et angulus zth. Constitit autem rectus et atg; sublato igitur communi medio anguli atk et gtl necessario equales relinquuntur; unde et arcus ak et lg equos esse consequens est.
Ex his igitur, quoniam linee tk et tl applicant ad arcus, quorum eadem distantia a puncto d de circulo equinoctiali, que educte a puncto t equidistante oppositis punctis a et g per quadrantes feriunt in linea zg puncta z et h, per que designari habent circuli duo equidistantes recto pari utrimque distantia, necesse est, lineam zeh continuare puncta potentia diametrum circuli declivis terminantia.