§1 · Principium Repraesentationis Planae

Claudii Ptolemaei Planisphaerium (trans. Hermann of Carinthia, 1143)

Ed. J. L. Heiberg (Claudii Ptolemaei Opera Astronomica Minora, Vol. II, Leipzig: Teubner, 1907, pp. 227–229).

South Pole North Pole e b d t (r_Can) m (r_Cap) I. Stereographic Section from South Pole (et · em = ed²) e a g b d l t m k r II. Astrolabe Plate: Equator abgd, Tropics tl & km, Ecliptic mbtd

[p. 227] Cum sit possibile, Jesure, et plerumque necessarium, ut in plano repraesententur circuli in sphaeram corpoream incidentes, tamquam plana esset, consultum visum est in veritate scientiae, ut, qui scire velit hec, describat demonstrantem rationem, qua assignari conveniat circulum declivem ac circulos equidistantes circulo equinoctiali pariter et circulos notos per circulum meridianum, et quicquid intenditur adaptum ei, quod apparet in sphaera corporea.

Cogit igitur huiusmodi intentio loco meridiani circuli rectis uti lineis, inter circulos vero equidistantes recto circulo, ut fiat primum circulus magnus declivem assignans hinc inde attingens equidistantes recto pari utrimque distantia, quem medium secet, in hunc modum.

Describimus circulum equinoctialem notis a, b, g, d circa centrum e, cuius diametra orthogonaliter se invicem secantia sint ag et bd. Intelligemus igitur alterum diametrum meridianum circulum, punctum vero e polum septemtrionalem; nec enim alterum apponi convenit in planitie spectante ad hunc, quemadmodum in sequentibus constabit; quorum cum septemtrionalis in parte nostra perpetuo appareat, is potius accomodatus est in planitie, cuius nostra est assignatio.

[p. 228] Oportet igitur circulorum equidistantium recto septemtrionalem intrinsecus describi, australem vero extrinsecus. Quod ut recte fiat, producimus lineam ag utramque in partem sicque de circulo abgd utraque ex parte g duos arcus equales resecamus, desuper gh, infra gn, continuamusque rectis lineis d cum utrisque notis, ita quidem, ut dh usque in lineam ag perveniat, locumque k signabit, dn vero ubi lineam ag tetigerit, t notabitur.

Quo facto fixo in e centro ad mensuram ek fiet circulus super diametro km, sicque non moto consequenter et alter fiet ad mensuram et lineae super diametrum tl. Divisa deinde tm linea per medium circa divisionis punctum r describetur circulus ad mensuram medietatis.

Dico igitur illos duos circulos equidistantes equinoctiali pari utrimque distantia, tertium vero super r centrum declivem, quem tm linea per equalia secat, quousque utrumque illorum attingat, alterum ad notam m alterum ad punctum t, equinoctialem per medium secare, quem ad opposita duo puncta b et d intercipit.

Quod ut ratione constet, continuabit linea recta d cum m ad punctum z equinoctialem circulum transiens. Quoniam igitur arcus az equalis est arcui gh, qui equalis datus est arcui gn, arcum zdn totius circuli dimidium esse necesse est; unde angulum mdt rectum esse consequens est. Quoniam itaque circulus super lineam tm descriptus triangulum rectangulum mdt circumscribens super punctum d transit, et super punctum b transire necesse habet; consequenter ergo circulum equinoctialem per equalia secat.

[p. 229] Hinc itaque constat inter circulos equidistantes recto, cum duplicamus ex utraque parte puncti g arcus equales, quantitatem eorum metiri arcum totius declinationis; quorum fines ubi continuamus rectis lineis cum puncto d, ponimus, quas resecant lineas rectas de linea ag, distantias circulorum, quos circa centrum e descripsimus, artificio dati exempli, ut sit intrinsecus quidem tropicus cancri, extrinsecus vero tropicus capricorni attingentis hos zodiaci ysemerinum per equalia secantis, ut descriptum est.

Metitur igitur deprehensio nostra utrumque arcuum ng et gh partibus XXIII punctis fere LI ex eis, que CCCLX totum abgd circulum metiuntur, que par est distantia utriusque tropicorum a circulo equinoctiali.