Propositions III.2 & III.3 — Lex Sinuum & Regula Quatuor Quantitatum (Latin)¶
Menelai Alexandrini Sphaericorum Lib. III Props. II & III (Halley 1758, pp. 86–88)
Prop. I Coroll. 2 (Halley 1758, p. 86)¶
Quod si Γ polus fuerit arcus ΑΒ, & Β polus arcus ΑΓ, erunt anguli Α, Ε, Δ recti; & arcus omnes ΑΒ, ΑΓ, ΒΕ, ΓΔ quadrantes; atque ΓΕΖ, ΒΔΖ erunt triangula Sphaerica rectangula; quorum anguli ΕΓΖ, ΖΒΔ mensurantur arcubus ΑΕ, ΑΔ respective. Ex Corollario itaque praecedente nullo fere negotio erui possunt Canones pro resolvendis Casibus Trigonometriae Sphaericae pene omnibus, si demissis perpendicularibus triangula obliquangula ad casus rectangulorum reducantur.
Prop. II. Theor. — Lex Sinuum Sphaerica (Halley 1758, pp. 86–87)¶
Enuntiatio (Halley 1758, p. 86)
Si duorum triangulorum Sphaericorum duo anguli fuerint aequales, duo vero alii anguli vel aequales inter se, vel simul sumpti duobus rectis aequales: dico quod Sinus laterum, quae duobus angulis aequalibus subtenduntur, sunt ad sinus laterum quae duobus aliis angulis, vel aequalibus vel duobus rectis aequalibus, subtenduntur respective, in eadem ratione; & è contra.
[§3.6 · Demonstratio, pp. 86–87] Sint duo triangula Sphaerica ΑΒΓ, ΔΕΖ, sitque angulus Α unius aequalis angulo Δ alterius; duo vero anguli Γ & Ζ vel sint aequales inter se, vel simul duobus rectis aequales: dico sinum arcus ΑΒ esse ad sinum arcus ΒΓ sicut sinus arcus ΔΕ ad sinum arcus ΕΖ.
Producatur arcus ΑΓ ad Η, & ΒΑ ad Θ, & fiat arcus ΑΗ aequalis arcui ΔΖ, & angulus ΑΗΘ angulo ΕΖΔ; & compleatur figura… Erit igitur (per primam hujus) sinus arcus ΑΒ ad sinum arcus ΒΓ ut sinus arcus ΔΕ ad sinum arcus ΕΖ. Q. E. D.
Prop. III. Theor. & Corollarium (Halley 1758, p. 88)¶
f. halley_1758_menelai_sphaericorum:0104 · p. 88[Prop. III. Theor.] …dico sinum arcus ΑΒ esse ad sinum arcus ΑΓ in ratione composita ex ratione sinus arcus ΕΔ ad sinum arcus ΔΖ & ratione sinus arcus ΗΒ ad sinum arcus ΕΘ…
Coroll. Hinc constat Tangentes perpendicularium ΑΒ, ΔΕ sinubus Basium ΑΓ, ΔΖ proportionales esse.