Propositions II.11–II.12 — Prop. XI & Clausula Prop. XII (Latin)¶
Menelai Alexandrini Sphaericorum Lib. II Props. XI & XII (Halley 1758, pp. 76, 79)
Prop. XI. (Halley 1758, p. 76)¶
Enuntiatio (Halley 1758, p. 76)
Sese intersecent duo circuli in Sphaera maximi, & in eorum uno capiantur duo arcus aequaliter distantes à puncto sectionis duorum illorum circulorum; & per terminos horum arcuum, perque polos alterutrius circulorum, transeant circuli maximi: abscindent hi circuli ex altero circulorum primorum arcus aequales.
[§2.4 · Demonstratio, p. 76] Sint ΑΒΕ, ΗΘΛ duo circuli magni Sphaerae, sese intersecantes in puncto Γ, & in uno illorum capiantur arcus ΑΒ, ΔΕ aequaliter distantes à puncto Γ; & ducantur arcus circulorum magnorum transeuntes per puncta Α, Β, Δ, Ε, & per Ζ polum alterutrius circulorum ΑΒΕ, ΗΓΛ; sint autem hi arcus ΖΑΗ, ΖΒΘ, ΖΚΔ, ΖΛΕ: dico arcum ΗΘ aequalem esse arcui ΚΛ.
Ponamus primo Ζ polum esse circuli ΑΒΔΕ, quare uterque angulus ΓΑΗ, ΛΕΓ erit rectus. Et angulus ΑΓΕ aequalis est angulo ΑΓΗ; atque etiam arcus ΑΓ aequalis est arcui ΓΒ: quare arcus ΓΗ aequalis est arcui ΓΑ. Pari argumento constabit arcum ΗΘ aequalem esse arcui ΚΛ. Q. E. D.
Ex Prop. XII. (Halley 1758, p. 79)¶
f. halley_1758_menelai_sphaericorum:0095 · p. 79Enuntiatio (Halley 1758, p. 79)
…contingant unum eundemque è parallelis parallelo vero priori majorem; neque opus est ut sit inclinatio ejus ad easdem partes ad quas inclinat circulus ille primarius, in quo sumpsimus arcus aequales: tum circuli paralleli abscindent è circulis maximis ductis arcus inaequales, quorum minor erit qui propior est parallelarum maximo. Abscindent etiam iidem circuli magni è maximo parallelorum arcus inaequales, quorum qui propior est communi circuli magni primarii & maximi parallelorum intersectioni, minor erit remotiore ab eadem.
[§2.5 · Demonstratio & Conclusio Libri II, p. 79] Tangat enim circulum maximum ΑΒ circulus aliquis è parallelis unus, qui sit ΑΔΕ; maximus autem parallelorum sit ΒΞΧ, & in arcu ΑΒ capiantur duo arcus aequales ΘΚ, ΛΜ; per quorum terminos describantur circuli paralleli ΚΣ, ΛΟ, ΜΠ, aliique circuli maximi ΘΧ, ΚΡ, ΛΞ, ΜΤ, quos omnes contingat idem circulus parallelus circulo ΑΔΕ major: dico quod arcus ΠΟ major est arcu ΣΘ, quodque arcus ΤΞ minor est quam ΧΡ.
Quoniam enim in triangulo ΘΒΧ latus ΧΘ majus est latere ΘΒ, at non majus quadrante circuli, & in arcu ΒΘ sumuntur duo arcus aequales ΘΚ, ΛΜ, à quibus ducuntur arcus ΚΡ, ΛΞ, ΜΤ, continentes cum basi angulos aequales angulo apud Χ iisdem relativo; erit arcus ΧΡ (per 9m II. hujus) major arcu ΞΤ; itemque arcus ΘΧ, ΜΤ simul sumpti (per demonstrata in 7ma II. hujus) majores erunt arcubus intermediis ΚΡ, ΛΞ: quare duo arcus ΘΧ, ΧΠ simul sumpti sunt majores duobus ΣΧ, ΧΟ simul sumptis: unde constabit arcum ΘΣ majorem esse arcu ΟΠ.
Et ex praecedentibus manifestum est quomodo consequatur conversa hujus. Q. E. D.