CAPITULUM XII.7 — QUOT PARIA CONICULORUM (TEXTUS LATINUS)¶
Quot Paria Coniculorum in Uno Anno Ex Uno Pario Germinentur et Descriptio Seriei Numerorum in Margine
Fons Criticus: boncompagni:1857 (Il Liber Abbaci, Vol. I, pp. 283–284 · fol. 124r) · English Translation · Summary · GEOMETOR Notes
Quot Paria Coniculorum in Uno Anno Ex Uno Pario Germinentur¶
Versio Anglica: The Rabbit Problem (Vol. I, pp. 283–284) · Commentarius: Notae ad Seriem Leonardi
Quidam posuit unum par cuniculorum in quodam loco, qui erat undique pariete circundatus, ut sciret, quot ex eo paria germinarentur in uno anno: cum natura eorum sit per singulum mensem aliud par germinare; et in secundo mense ab eorum nativitate germinant.
Quia suprascriptum par in primo mense germinat, duplicabis ipsum, erunt paria duo in uno mense.
Ex quibus unum, scilicet primum, in secundo mense geminat; et sic sunt in secundo mense paria $3$;
ex quibus in uno mense duo pregnantur; et geminantur in tercio mense paria $2$ coniculorum; et sic sunt paria $5$ in ipso mense;
ex quibus in ipso pregnantur paria $3$; et sunt in quarto mense paria $8$;
ex quibus paria $5$ geminant alia paria $5$: quibus additis cum parijs $8$, faciunt paria $13$ in quinto mense;
ex quibus paria $5$, que geminata fuerunt in ipso mense, non concipiunt in ipso mense, sed alia $8$ paria pregnantur; et sic sunt in sexto mense paria $21$;
f. boncompagni_1857_vol1_liber_abbaci:0290 · p. 284cum quibus additis parijs $13$, que geminantur in septimo, erant in ipso paria $34$;
cum quibus additis parijs $21$ que geminantur in octauo mense, erant in ipso paria $55$;
cum quibus additis parijs $34$, que geminantur in nono mense, erunt in ipso paria $89$;
cum quibus additis rursum parijs $55$, que geminantur in decimo, erunt in ipso paria $144$;
cum quibus additis rursum parijs $89$, que geminantur in undecimo mense, erunt in ipso paria $233$.
Cum quibus etiam additis parijs $144$, que geminantur in ultimo mense, erunt paria $377$;
et tot paria peperit suprascriptum par in prefato loco in capite unius anni.
Menses |
Paria ($F_n$) |
Notae Codicis |
|---|---|---|
parium |
$1$ |
Par primum in loco clauso |
Primus |
$2$ |
Duplicatur par primum |
Secundus |
$3$ |
Primum geminat |
Tercius |
$5$ |
Geminantur paria duo |
Quartus |
$8$ |
Paria tria pregnantur |
Quintus |
$13$ |
Adduntur paria quinque |
Sextus |
$21$ |
Adduntur paria octo |
Septimus |
$34$ |
Adduntur paria tredecim |
Octauus |
$55$ |
Adduntur paria viginti unum |
Nonus |
$89$ |
Adduntur paria triginta quattuor |
Decimus |
$144$ |
Adduntur paria quinquaginta quinque |
Undecimus |
$233$ |
Adduntur paria octoginta novem |
Duodecimus |
$377$ |
Adduntur paria centum quadraginta quattuor |