§3 · Circulus Declivis Loco Orizontis¶
Claudii Ptolemaei Planisphaerium (trans. Hermann of Carinthia, 1143)¶
Ed. J. L. Heiberg (Claudii Ptolemaei Opera Astronomica Minora, Vol. II, Leipzig: Teubner, 1907, pp. 231–232).
[p. 231] Designamus deinde circulum alium declivem a circulo equinoctiali loco orizontis, quousque secet solum equinoctialem per medium; unde puncta duo, ubi hic et zodiacus se invicem interceperint, potentialiter per diametrum esse opposita necesse sit; id autem dico, ut linea continuans ea puncta per centrum equinoctialis transeat.
Sit enim, ut consuevimus, circulus equinoctialis abgd circa centrum e, zodiacus vero hbtd, quorum sectionis puncta continuans diametros bed, orizon autem hatg equinoctialem per equalia secans super diametrum aeg, cuius et zodiaci communis sectio ad puncta h et t.
Dico igitur, quod si applicuerit punctum h cum centro e linea recta loco circuli meridiani producaturque in directum, necessario per punctum t transibit.
[p. 232] Applicet igitur he linea recta eatque in directum, quousque orizontem feriat atque interim in puncto t. Dico itaque punctum t commune quoque circulo zodiaci.
Quoniam enim in circulo hatg linee due se invicem secant ag et ht, erit, quanta ae in eg, tanta he in et; igitur et quanta be in ed; unde et bd atque ht in eodem esse circulo necesse est.
Quapropter et super zodiacum t signatum esse consequens est. Fuit autem t signatum super orizontem, qui est circulus hatg; quorum communem sectionem continuat linea th, quam per centrum equinoctialis transire constans est. Unde manifestum est, et zodiacum nichilominus ab orizonte secari ad puncta per diametrum opposita.